라틴어 문장 검색

Sed eam quoque, quae primo submittetur, materiam ferro coercendam censeo usque in alteram vel tertiam gemmam, quo robustiores palmites agat, qui cum primum tabulatum apprehenderint, proxima putatione disponentur, omnibusque annis alioquinin superius tabulatum excitabuntur,relicta semper una materia, quae applicata trunco cacumen arboris spectet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 23:2)
Cetera putationis ratio talis est, ut veteres palmites, quibus proximi anni fructus pependit, omnes recidantur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 26:1)
Sed biennio a putatione abstineri, tertio anno singulis seminibus binos ramulos relinqui, et frequenter sarriri seminarium convenit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 5:4)
eosque ut fastidiant efficit uva labrusca de vepribus immatura lecta, quae cum farre triticeo minuto cocta obicitur esurientibus, eiusque sapore offensae aves omnem aspernantur uvam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 23:4)
Nam quia duodecim menses, si singuli aut pari aut inpari numero putarentur, consummationem parem facerent, unus pari numero institutus universam putationem inparem fecit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 5:2)
Aminea, scilicet a regione, nam Aminei fuerunt ubi nunc Falernum est, asinusca atrusca albiverus albena apiana Apicia bumamma (aut, ut Graeci dicunt, βούμασθος) duracina labrusca melampsithia Maronia Mareotis Numentana precia pramnia psithia pilleolata Rhodia stephanitis venucula variola lagea.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 7:1)
Tamen nemo tam sine oculis, tam sine mente vivit, ut quid sit sementis ac messis, quid arborum putatio ac vitium, quo tempore anni aut quo modo ea fiant omnino nesciat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 249:2)
Agrorum enim, quos in eadem regione possideo, locatio, cum alioqui CCCC excedat, adeo non potest differri, ut proximam putationem novus colonus facere debeat.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 8 5:2)
aspice, ut antrum silvestris raris sparsit labrusca racemis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS4)
labrusca vitis agrestis, quae quia in terrae marginibus nascitur, labrusca dicta est a labris et extremitatibus terrae;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 71)

SEARCH

MENU NAVIGATION