라틴어 문장 검색

Et mense primo anni centesimi et quinquagesimi secundi applicuerunt ad Ierusalem;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장3)
Et anno centesimo quinquagesimo tertio, mense secundo, praecepit Alcimus destrui murum atrii sanctorum interioris et destruxit opera prophetarum. Et coepit destruere.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장54)
Et habitavit Ionathas in Ierusalem et coepit aedificare et innovare civitatem;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장10)
Et, amotis his, quae humanitatis causa Iudaeis a regibus fuerant constituta per Ioannem patrem Eupolemi, qui apud Romanos de amicitia et societate functus est legatione, et legitima civium iura destituens, pravos mores innovabat.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장11)
venit ad regem Demetrium, centesimo quinquagesimo primo anno, offerens ei coronam auream et palmam, super haec et thallos, qui templi esse videbantur; et ipsa quidem die siluit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장4)
A Canicula fere post diem quinquagesimum Arcturus oritur, cum irroratis floribus thymi et cunilae thymbraeque apes mella confidunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 10:1)
rex Archelaus quinquagesimum annum Cappadocia potiebatur, invisus Tiberio quod eum Rhodi agentem nullo officio coluisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 42장3)
manet tamen abolitio quadragesimae quinquagesimaeque et quae alia exactionibus inlicitis nomina publicani invenerant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 51장6)
excessit quarto et quinquagesimo anno, decimum kalendas Septembris Collega Priscinoque consulibus.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 44장 1:2)
Per haec ac talia maxima aetatis parte transacta quinquagesimo anno imperium cepit quantumuis mirabili casu.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 10장 1:1)
Periit cum fratre et filio anno uitae septimo quinquagesimo;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 18장 1:1)
Licet enim in qualibet stantia rithimos innovare et eosdem reiterare ad libitum:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 135:2)
Si vero quelibet desinentia in altero pede rithimi consortium habeat, in altero prout libet referre vel innovare desinentias licet, vel totaliter vel in parte, dumtaxat precedentium ordo servetur in totum;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 203:2)
Initio anni millesimi septingentesimi quinquagesimi quinti, cursu transmisso, Virginienses ad oras duce Braddockio appulerunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.52)
Anno millesimo septingentesimo quinquagesimo octavo, heros noster juvenilis exercitus ducis Forbesii partem ductavit, et, propugnaculo Duquesne capiendo, sese insignivit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SECUNDUM.12)

SEARCH

MENU NAVIGATION