라틴어 문장 검색

illam enim ad athletarum usum, hanc ad belli existimabat [utilitatem] pertinere.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 4:2)
munus gladiatorium, ludos etiam regionatim urbe tota et quidem per omnium linguarum histriones, item circenses athletas naumachiam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 39장 1:2)
athletae stadio ad tempus extructo regione Marti campi certauerunt per triduum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 39장 3:3)
quoque Actiacae uictoriae memoria celebratior et in posterum esset, urbem Nicopolim apud Actium condidit ludosque illic quinquennales constituit et ampliato uetere Apollinis templo locum castrorum, quibus fuerat usus, exornatum naualibus spoliis Neptuno ac Marti consecrauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 18장 2:2)
athletas quoque extructis in campo Martio sedilibus ligneis;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 43장 1:4)
athletarum uero spectaculo muliebre secus omne adeo summouit, ut pontificalibus ludis pugilum par postulatum distulerit in insequentis diei matutinum tempus edixeritque mulieres ante horam quintam uenire in theatrum non placere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 44장 3:2)
athletis et conseruauit priuilegia et ampliauit, gladiatores sine missione edi prohibuit, coercitionem in histriones magistratibus omni tempore et loco lege uetere permissam ademit praeterquam ludis et scaena.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 45장 3:2)
prouinciarum pleraeque super templa et aras ludos quoque quinquennales paene oppidatim constituerunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 59장 1:4)
tamen et quinquennale certamen gymnicum honori suo institutum perspectauit et cum Tiberio ad destinatum locum contendit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 98장 5:2)
Instituit et quinquennale certamen primus omnium Romae more Graeco triplex, musicum gymnicum equestre, quod appellauit Neronia;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 12장 3:1)
ad athletarum spectaculum inuitauit et uirgines Vestales, quia Olympiae quoque Cereris sacerdotibus spectare conceditur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 12장 4:2)
statimque in gymnasium progressus certantis athletas effusissimo studio spectauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 40장 4:2)
exiit opinio post scaenicas coronas proximo lustro descensurum eum ad Olympia[m] inter athletas;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 53장 1:2)
Instituit et quinquennale certamen Capitolino Ioui triplex, musicum equestre gymnicum, et aliquanto plurium quam nunc est coronatorum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 4장 4:1)
vel ex collisione virium, sicut fit per duellum pugilum, qui duelliones etiam vocantur, vel ex contentione plurium ad aliquod signum prevalere conantium, sicut fit per pugnam athletarum currentium ad bravium. 10.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 21:38)

SEARCH

MENU NAVIGATION