라틴어 문장 검색

illius egregias virtutes claraque facta saepe fatebuntur gnatorum in funere matres, cum incultum cano solvent a vertice crinem putridaque infirmis variabunt pectora palmis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 18:1)
Describam nunc ego diversas hominum calamitates, truncas nares, effossos oculos, semiustos pedes, luridas manus, tumentes alvos, exile femur, crura turgentia et de exesis ac putridis carnibus vermiculos bullientes?
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:6)
Putridae carnes ferro curantur et cauterio, venena serpentino pelluntur antidoto;
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 2:5)
nec radicitus evelli mala posse putandumst, quin proclivius hic iras decurrat ad acris, ille metu citius paulo temptetur, at ille tertius accipiat quaedam clementius aequo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:10)
non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde nec radicitus e vita se tollit et eicit, sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 23:2)
tremere omnia in consequentibus quid sit 'omnia' docuit dicendo 'liminaque laurusque dei'. et hoc augurium iuxta auguralem disciplinam dictum est, quod appellatur tripudium sonivium, id est a sono, ad quod pertinet si arbor sponte radicitus cadat, si terra tremat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 901)
quod hinc debet intellegi, quia poma, quae neque acerba sint neque putrida, matura dicuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 26017)
tollenda est atque extrahenda radicitus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 36:6)
Epicurus vero ex animis hominum extraxit radicitus religionem, cum dis inmortalibus et opem et gratiam sustulit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 121:5)
hanc excutere opinionem mihimet volui radicitus, eoque fui fortasse longior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 110:8)
haec extrahit vitia radicitus et praeparat animos ad satus accipiendos eaque mandat is et, ut ita dicam, serit, quae adulta fructus uberrimos ferant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 13:7)
Paupertas et austeritas sancti Francisci non fuerunt ascetismus prorsus extrarius, sed radicitus insitus:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 16:11)
172. Primum pauperes Nationes ab indigentia sunt radicitus expediendae atque earum incolarum socialis progressus persequendus;
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 223:1)
175. Eadem ratio, quae efficit ut firmae deliberationes ad cursum globalis calefactionis invertendum difficulter suscipiantur, radicitus paupertatem evellere non sinit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 226:1)
Quaedam incepta, quae meditata inquisitione non sustinentur, vitae cuiusdam loci qualitatem radicitus afficere possunt per actus inter se diversissimos, ut exempli gratia per auditoriam contaminationem improvisam, latitudinem visus deminutam, culturae bona deperdita, usurpatae atomicae energiae effectus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 237:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION