라틴어 문장 검색

quia ipsiinitium discordiæ fecerunt, nec reconciliationem quærunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 274:3)
Si adversarii tui, te velle reconciliationem, crederent, cum magna devotione illam a te postularent.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 275:2)
"Semper ab aliis dissensio incipiat, te autem reconciliatio.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 275:7)
"Nam et Propheta jussit, reconciliationem et pacem non solum ab aliis expectari, sed etiam inquiri et persequi;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 275:8)
quare initium reconciliationis a nobis inciperedebebat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 296:7)
Recte respondisti, nam sicut cum amicorum nostrorum consilio atque auxilio vindictam facereproposueras, ita in concordia et reconciliatione corum consilium peterenon postponas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 300:2)
Amici vero hæcaudientes, post multam indagationem et prædictarum rerum diligentemexaminationem, consilium de reconciliatione, concordia et pace faciendalaudaverunt et unanimiter approbaverunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 301:3)
Urswicus ad regem Galliae verba fecit quae cum regis Henrici ad legatos responso ut plurimum convenirent, instillando, sed molliter, nonnulla quae spectarent ad reconciliationem ducis Aurelianensis cum rege, et quaedam de concordia inter omnes partes sarcienda.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 3:26)
Contra quidam tanquam Laodicenses, in caussis religionis tepidi, putant capita religionis nexu se commodo colligare posse per vias medias, et opiniones utrinque participantes, et reconciliationes ingeniosas, acsi pro arbitris se gerere vellent inter Deum et homines.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:9)
Ideoque et ipse locus particeps factus populi malorum, postea factus est socius beneficiorum; et, qui derelictus in ira Omnipotentis est, iterum in magni Domini reconciliatione cum omni gloria restitutus est.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장20)
Reconciliationis specie adsumpta regressusque ad patrem, quae fraude confici potuerint, prompta nuntiat, cetera armis exequenda.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 45장1)
illuc matrem elicit, ferendas parentium iracundias et placandum animum dictitans quo rumorem reconciliationis efficeret acciperetque Agrippina facili feminarum credulitate ad gaudia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 4장2)
nec Otho quasi ignosceret sed deos testis mutuae reconciliationis adhibens, statim inter intimos amicos habuit et mox bello inter duces delegit, mansitque Celso velut fataliter etiam pro Othone fides integra et infelix.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 71장6)
Gaio Caluo post famosa epigrammata de reconciliatione per amicos agenti ultro ac prior scripsit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 73장 1:3)
M. Antoni[i] societatem semper dubiam et incertam reconciliationibusque uariis male focilatam abrupit tandem, et quo magis degenerasse eum a ciuili more approbaret, testamentum, quod is Romae etiam de Cleopatra liberis inter heredes nuncupatis reliquerat, aperiundum recitandumque pro contione curauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 17장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION