라틴어 문장 검색

Atque haec ego non reprehendo, sed ante oculos posita esse dico, ut eas item quattuor, quinque, sexve partis vel etiam septem, quoniam aliter ab aliis digeruntur, in quas est ab his omnis oratio distributa:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 79:4)
'At enim non sine meo periculo' Crassus inquit 'possum, Sulpici, te reprehendere, quoniam Antonius mihi te simillimum dixit sibi videri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 47:1)
Philo autem dum nova quaedam commovet, quod ea sustinere vix poterat quae contra Academicorum pertinaciam dicebantur, et aperte mentitur ut est reprehensus a patre Catulo, et ut docuit Antiochus in id ipsum se induit quod timebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 24:2)
revocat virtus vel potius reprendit manu, pecudum illos motus esse dicit, hominem iungit deo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 187:4)
nam duos in uno nomine faciebat barbarismos Tinga Placentinus (si reprehendenti Hortensio credimus) preculam pro pergula dicens, et immutatione cum c pro g uteretur, et transmutatione cum r praeponeret e antecedenti.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 160:1)
at Cicero frequentissime dicit totum hoc constare numeris, ideoque reprehenditur a quibusdam, tanquam orationem ad rhythmos adliget.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 310:1)
nam Antipatrum reprensum quod diceret consentaneum esse ei qui adfirmaret nihil posse conprendi id ipsum saltem dicere posse conprendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 146:3)
Hinc discidium illud exstitit quasi linguae atque cordis, absurdum sane et inutile et reprehendendum, ut alii nos sapere, alii dicere docerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 61:1)
Pertinet ad profectum tuum a disertissimo viro discere, quid laudandum quid reprehendendum, simul ita institui, ut verum dicere assuescas.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 13 1:2)
sed me reprehendi tamen Ne quid de fratre garrulae illi dicerem, ac fieret palam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 422)
Seneca Lucilio suo salutem An merito reprehendat in quadam epistula Epicurus eos, qui dicunt sapientem se ipso esse contentum et propter hoc amico non indigere, desideras scire.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 91)
ita fiet illud, quod Ennius probat, cum dicit ore fuisse, non quod Cicero in his reprehendit, quos ait latrare non agere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 178:3)
sed quia neque reprehendi, quae contra dicuntur, possunt, nisi tua confirmes, neque haec confirmari, nisi illa reprehendas, idcirco haec et natura et utilitate et tractatione coniuncta sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 331:5)
ergo quia huic proprium nomen de sacerdote finxit, bene dixit 'nec dii texere sui'. et quidam reprehendunt poetam hoc loco, quod in nominum inventione deficitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5389)
Ac tamen in hoc ipso diligenter examinante verborum omnium pondera reprehendit Aeschines quaedam et exagitat inludensque dura odiosa intolerabilia esse dicit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 8장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION