라틴어 문장 검색

Feria quinta, qua cena Domini celebratur, cum imperator ab ecclesia peracto sacro officio remearet, lignea porticus, per quam incedebat, cum et fragili materia esset aedificata et tunc iam marcida et putrefacta, quae contignationem et tabulatum sustinebant, transtra pondus aliquod ferre non possent, incedentem desuper imperatorem subita ruina cum viginti et eo amplius hominibus, qui una ibant, ad terram usque deposuit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 243:1)
Hoc anno propter iuges pluvias et aerem nimio humore resolutum magna incommoda contigerunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 265:1)
Hoc lupus alterno uoluit pede, uerba resoluit:
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et capite 37:3)
Rerum Divinarum libro M. Varro doctissimum tunc civitatis hominem L. Aelium errasse ostendit, quod vocabulum Graecum vetus traductum in linguam Romanam, proinde atque si primitus Latine fictum esset, resolverit in voces Latinas ratione etymologica falsa.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XVIII 2:2)
Tertio in loco hoc quaesitum est, in quibus verbis captionum istarum fraus esset et quo pacto distingui resolvique possent:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, II 10:1)
Nam nec ea ipsa quae putrefacta solvuntur in animalcula, ut caro, caseus, ad tactum percipiuntur calida;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 147:2)
omnia denique agitata exterius non facile putrefiant interius.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 453:13)
Etiam aqua rosacea, apposita ad nares in deliquiis animae, spiritus resolutos et nimium relaxatos se recipere facit, et tanquam alit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 483:12)
Similiter fundationes gloriosae et splendidae in usus publicos sunt instar sacrificiorum sine sale, et nihil aliud quam dealbata eleemysonarum sepulchra, quae ab intus cito corrumpentur et putrefient.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 3:10)
Haec exploranti, furi quoque multa minanti, Mole grauis sompni ceperunt menbra resolui;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, IV. De sompnolento et fure 5:3)
Quas ibi mus uolui miserans, parat inde resolui, Cassibus abrosis solito sibi more dolosis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, X. De columba, mure, coruo, testudine et capreolo 11:4)
Illa sub amplexus, resolutos post sibi nexus, Se tulit illicitos, inhianter utrisque petitos.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:15)
Quo sic aduecto, fore ius ait ordine recto, Quęque spopondisset, resolutus ut ipse dedisset.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXV. De serpente et uiatore et uulpe iudice 38:3)
Hi autem in semet ipsos multiplicati faciunt alios numeros velut primi, eosque primam rerum substantiam vimque sortitos cunctorum a se procreatorum velut quaedam elementa repperies, quia scilicet incompositi sunt et spmplici generatione formati atque in eos omnes, quiunque ex his prolati sunt numeri, resolvuntur, ipsi vero neque ex aliis producuntur neque in alios reducuntur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De prime et incompositio 1:9)
Compositus autem dicitur eo, quod resolvi potest in eosdem ipsos, a quibus dicitur esse compositus, in eos scilicet, qui compositum numerum metiuntur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De secundo et composito 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION