라틴어 문장 검색

eorum igitur malorum in una virtute posita sanatio est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 35:2)
verum tamen haec est certa et propria sanatio, si doceas ipsas perturbationes per se esse vitiosas nec habere quicquam aut naturale aut necessarium, ut ipsam aegritudinem leniri videmus, cum obicimus maerentibus imbecillitatem animi ecfeminati, cumque eorum gravitatem constantiamque laudamus, qui non turbulente humana patiantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 60:2)
sed et aegritudinis et reliquorum animi morborum una sanatio est, omnis opinabilis esse et voluntarios ea reque suscipi, quod ita rectum esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 83:3)
Quapropter praestat ut congruentia, quam sanctus Franciscus Assisiensis una cum omnibus creaturis coluit, huius fracturae sanatio quaedam habita sit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 87:8)
Haec dies, sicut sabbatum Hebraicum, offertur tamquam dies sanationis consuetudinum hominis cum Deo, cum se ipso, cum ceteris et cum mundo.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 300:2)
Architecto confidimus, qui nostram domum aedificat, pharmacopolae qui nobis medicamenta ad sanationem obtinendam praebet, advocato qui apud tribunal nos defendit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 27:6)
Cicero maxime quinque defendit, ut sit propositio, deinde ratio eius, tum adsumptio et eius probatio, quinta complexio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 354:2)
quia vero interim et propositio non egeat rationis et adsumptio probationis, nonnunquam etiam complexione opus non sit, et quadripertitam et tripertitam et bipertitam quoque fieri posse ratiocinationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 354:3)
ita erit prima intentio, secunda adsumptio, tertia connexio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 355:4)
adsumptionem deinde ponit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 357:1)
huius adsumptionis quarto in loco iam porro inducunt approbationem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 357:3)
aut, unum in locum cum conduxit breviter propositionem et adsumptionem, adiungit quid ex his conficiatur, ad hunc inodum:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 358:2)
item adsumptio interim confessa est ut, omnes autem volunt beatam vitam vivere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 362:3)
quam adsumptionem alii, rationem alii vocant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 362:6)
aut enim expugnatur intentio aut adsumptio aut conclusio, nonnunquam omnia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 369:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION