라틴어 문장 검색

quae tamen ut gesta sunt si quispiam dignus relator evolveret, fierent iucunda memoratu, sed quoniam iubetis ipsi,2 ut aliquid vobis a me laetum copiosumque pagina ferat, date veniam, si hanc ipsam tabellarii nostri hospitalitatem comicis salibus comparandam salva vestrarum aurium severitate perstringamus, ne secundo insinuatum non 3 nunc primum nosse videamur, simul et, si moris est regularum 4 ut ex materia omni usurpentur principia dicendi, cur hic quoque quodcumque mihi sermocinaturo materia longius quaeratur expetaturque, nisi ut sermoni nostro sit ipse pro causa, cui erit noster sermo pro sarcina?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 2:1)
siquidem iniungis, ut orationem, quam 1 videor 2 ad plebem Biturigis in ecclesia sermocinatus, tibi dirigam;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 1:2)
namque in audentiam sermocinandi quem non ipse compellas?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 9:3)
nunc comissatum ibo ad Philolachetem, ubi nos hilari ingenio et lepide accipient.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 44)
nempe domum eo comissatum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 445)
alio credo comissatum abiisse.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 4, scene 4167)
venient ad te comissatum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 436)
verum si voletis plausum fabulae huic clarum dare, comissatum omnes venitote ad me ad annos sedecim.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 5, scene 3150)
quisquis praetereat, comissatum volo vocari.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 5, scene 46)
vos, spectatores, plaudite atque ite ad vos comissatum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 5, scene 723)

SEARCH

MENU NAVIGATION