라틴어 문장 검색

quem si domesticis fidei deputata humanitate foveatis, id est, ut debitum glaebae cano-nem non petatur, tantum lucelli praestitum sibi computat (peregrini hominis ut census, sic animus angustus), ac si in patrio solo rusticaretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Censorio salutem 2:1)
Oneras, consummatissime pontificum, verecundiam meam, multifaria laude cumulando si quid stilo rusticante peraravero.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 1:1)
quae tamen ut gesta sunt si quispiam dignus relator evolveret, fierent iucunda memoratu, sed quoniam iubetis ipsi,2 ut aliquid vobis a me laetum copiosumque pagina ferat, date veniam, si hanc ipsam tabellarii nostri hospitalitatem comicis salibus comparandam salva vestrarum aurium severitate perstringamus, ne secundo insinuatum non 3 nunc primum nosse videamur, simul et, si moris est regularum 4 ut ex materia omni usurpentur principia dicendi, cur hic quoque quodcumque mihi sermocinaturo materia longius quaeratur expetaturque, nisi ut sermoni nostro sit ipse pro causa, cui erit noster sermo pro sarcina?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 2:1)
siquidem iniungis, ut orationem, quam 1 videor 2 ad plebem Biturigis in ecclesia sermocinatus, tibi dirigam;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 1:2)
venaris, aedificas, rusticarisne?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 10:4)
parce tantum in nobilitatis invidiam rusticari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Syagrio suo salutem. 2:2)
in georgica sic rusticans multum, quod nihil rusticus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 6:8)
namque in audentiam sermocinandi quem non ipse compellas?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 9:3)
Navigamus et nos vobiscum et militamus et rusticamur et mercamur;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 42장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION