라틴어 문장 검색

itaque hercule haud mediocriter de communi quodcumque poterat ad se in privatam domum sevocabat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 3장 3:2)
ab his non multo secus quam a poetis haec eloquentia quam quaerimus sevocanda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 20장 1:3)
Magni autem est ingenii sevocare mentem a sensibus et cogitationem ab consuetudine abducere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 37:1)
qui autem se integros castosque servavissent, quibusque fuisset minima cum corporibus contagio seseque ab is semper sevocavissent essentque in corporibus humanis vitam imitati deorum, is ad illos a quibus essent profecti reditum facilem patere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 71:3)
nam quid aliud agimus, cum a voluptate, id est a corpore, cum a re familiari, quae est ministra et famula corporis, cum a re publica, cum a negotio omni sevocamus animum, quid, inquam, tum agimus nisi animum ad se ipsum advocamus, secum esse cogimus maximeque a corpore abducimus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 74:1)
Iterum tamen confirmat invalidam manum altaque bipenni latera pertemptat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:12)
Sed huic tristitiae eadem illa succurrit ancilla, sevocatumque me non minus decoro exornavit capillamento;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 110:5)
Haec ipsa cum diceret, tanta gratia conciliabat vocem loquentis, tam dulcis sonus pertemptatum mulcebat aëra, ut putares inter auras canere Sirenum concordiam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 127:11)
At ego, inquam, qui iugulum perspicere non possum, omnia pertempto, omnia experior, πάντα denique λίθον κινῶ;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 15:2)
Sevocat hunc genitor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 67:2)
Latonae tacitum pertemptant gaudia pectus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 30:4)
Hic patris Aeneae suspensam blanda vicissim gaudia pertemptant mentem:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 33:1)
Ac dum prima lues udo sublapsa veneno pertemptat sensus atque ossibus implicat ignem necdum animus toto percepit pectore flammam, mollius et solito matrum de more locuta est, multa super nata lacrimans Phrygiisque hymenaeis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 16:5)
Nonne vides, ut tota tremor pertemptet equorum corpora, si tantum notas odor attulit auras?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 10:7)
Procul istud exemplum ab omni Romano sit viro, luctum suum aut intempestivis sevocare lusibus aut sordium ac squaloris foeditate irritare aut alienis malis obiectare minime humano solacio.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 106:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION