라틴어 문장 검색

scilicet, ne per otium torpescerent manus aut animus, gratuito potius malus atque crudelis erat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 16장5)
Quo magis pravitas eorum admiranda est, qui, dediti corporis gaudiis, per luxum et ignaviam aetatem agunt, ceterum ingenium, quo neque melius neque amplius aliud in natura mortalium est, incultu atque socordia torpescere sinunt, cum praesertim tam multae variaeque sint artes animi, quibus summa claritudo paratur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 2장6)
Procul istud exemplum ab omni Romano sit viro, luctum suum aut intempestivis sevocare lusibus aut sordium ac squaloris foeditate irritare aut alienis malis obiectare minime humano solacio.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 106:1)
Illos merito quis dixerit miseros qui nimia felicitate torpescunt, quos velut in mari lento tranquillitas iners detinet ;
(세네카, De Providentia, book 1 42:3)
stupent ubi undae, segne torpescit fretum.
(세네카, Hercules Furens 12:2)
Cor pepulit horror, membra torpescunt gelu pectusque tremuit.
(세네카, 메데아 14:20)
Hic tantum curiositas humana torpescit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 8:3)
Quod terrae vorant urbes, quod insulas maria fraudant, quod externa atque interna bella dilaniant, quod regnis regna conpulsant, quod fames et lues et locales quaeque clades et frequentiae plerumque mortium vastant, quod humiles sublimitate, sublimes humilitate mutantur, quod iustitia rarescit, iniquitas increbrescit, bonarum omnium disciplinarum cura torpescit, quod etiam officia temporum et elementorum munia exorbitant, quod et monstris et portentis naturalium forma turbatur, providenter scripta sunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 20장 2:1)
ceterum tribuni plebis, non tam lege quam exemplo moti, ne quis postea populum sevocaret, capite sanxerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 165:1)
torpescent in amentia illa?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 103:4)
Perseus sevocato Euandro iudicium subeundi nullo pacto auctor esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 52:1)
Quid tu te solus e senatu sevocas?
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 619)
sevocabo erum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 962)
Quid illuc est quod ille a me solus se in consilium sevocat?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 357)
sin autem id dicis, nihil esse mundo sapientius, nullo modo prorsus adsentior, non quod difficile sit mentem ab oculis sevocare, sed quo magis sevoco eo minus id quod tu vis possum mente comprendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 21:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION