라틴어 문장 검색

VIII. Tertius vero praedictorum, non solum praedictarum personarum proprietates res diversas a Deo constituit, verum etiam potentiam Dei, justitiam, misericordiam, iram, etc. hujusmodi quae juxta humani sermonis consuetudinem in Deo significantur, res quasdam et qualitates ab ipso diversas, sicut et in nobis concedit, ut quot fere vocabula de Deo dicuntur, tot in Deo res diversas constituat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 28:1)
Ut enim ex suprapositis jamdudum ostendimus, specialiter nomine Patris divina potentia declaratur, sicut nomine Filii divina sapientia significatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 45:16)
nec enim frustra idem spiritus et Patris et Filii et Spiritus dicitur, nec video quid aliud significare voluerit cum sufflans ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:34)
Quippe cum dicimus eum aliquid facere, non aliquem in operando motum illi inesse intelligimus, vel aliquam in laborando passionem, sicut nobis accidere solet, sed ejus sempiternae voluntatis novum aliquem significamus effectum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 24:12)
Qui etiam cum ab operando quiescere dicitur, consummationem operis ejus, non eum ab aliquo actionis motu cessare significamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 25:1)
Dicitur autem amor ab amo verbo, quod significat capere vel capi.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 3장: 사랑이란 말의 의미 1:1)
Utriusque igitur nostrum consensu ac voluntate scribatur epistola litis demonstrans tenorem et compromissionem in ea factam significans.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 19:3)
Verumtamen caritatis vel benevolentiae nomine quid ethnicus ille significare voluerit, non video.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:4)
ita perversi et turpes, etiam hoc bono, quod ad ea significanda quae diximus, lex naturalis instituit, sua quodammodo flagitia condire nituntur;
(DE AMICITIA, CAPUT VI. Osculum corporale quando adhibendum. Osculum spirituale. 1:9)
Nolo enim ut prius plana verborum planitie explanare proposita, vel profanis verborum novitatibus profanare profana;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:5)
Quidam vero dicebant significare hanc praesentem mortalitatem et populum copiosum peregrinorum, qui in unum ut nubes densata attenuaretur minuereturque.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 50:8)
Quid per hanc scalam ad coeli palatium ducentem, nisi via quam dux tota mentis intentione apprehendit ad urbem Jerusalem, quae porta est coelestis patriae, significatur?
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 54:1)
Vituperat subito subito qui laudat, Aledi, Hoc utrumque tuum significat vitium.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 133:1)
Cum enim huiusmodi signa sint communia et mutabilia, non potest haberi ex ipsis via syllogistica, eo quod nec in omnibus nec in pluribus includunt significatum, sed quantum est de se, sunt iudicia quaedam multis de causis mutabilia, sicut patet per antedicta.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 10:7)
Vincula autem vitae hujus, id est, conjunctionis nostrae quae ex anima constat et corpore, significari docet superior versiculus psalmi hujus:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 2:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION