라틴어 문장 검색

Paelex autem quasi πάλλαξ, id est quasi παλλακίσ. Ut pleraque alia, ita hoc quoque vocabulum de Graeco flexum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, III 4:4)
malum mihi prorsus illa magnum dabit, cum tu me litteris tuis paelicem esse illi confiteris.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, IV 3:4)
hic longo lassatus paelicis usu donat Arinthaeo;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:41)
numquam spado consul in orbe nec iudex ductorve fuit!
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:178)
scilicet in dubio vindex Bellona pependit, dum spado Tiresias enervatusque Melampus reptat ab extremo referens oracula Nilo.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:187)
sic iuvenis nutante fide veterique reducta paelice defletam linquit amica domum.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:14)
Quas, spado, nunc terras aut quem transibis in axem?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:19)
spado Romuleo succinctus amictu sedit in Augustis laribus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:39)
extincta satietur paelice Iuno.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:222)
Itaque ut ad consuetudinem agricolarum revertar, eiusmodi surculos, qui nihil attulerint,spadones appellant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 15:1)
pellit domo Seianus uxorem Apicatam, ex qua tres liberos genuerat, ne paelici suspectaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 3장9)
id Druso datum per Lygdum spadonem, ut octo post annos cognitum est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 8장2)
corrupta ad scelus Livia Seianum Lygdi quoque spadonis animum stupro vinxisse, quod is [Lygdus] aetate atque forma carus domino interque primores ministros erat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 10장3)
adsidendo castellum, in quod pecuniam et paelices Artabanus contulerat, dedit spatium exuendi pacta.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 43장2)
ipse ad occasiones intentus, longa apud Ostiam Caesaris mora, duas paelices, quarum is corpori maxime insueverat, largitione ac promissis et uxore deiecta plus potentiae ostentando perpulit delationem subire.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 29장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION