라틴어 문장 검색

Sed vera caussa suberat quod hi duo reges, prudentissimi scilicet et profundi iudicii, stabant diu alter in fortunam alterius intuentes, satis gnari tractum ipsum interea opinionem ubique creare arctae inter illos coniunctionis et amicitiae, quod ipsum untrinque utile erat rebus amborum regum, licet liberi adhuc manerent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 8:7)
Tot in eum veluti talpae subterraneae perpetuo operam dabant quo statum eius labefactarent et subfoderent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 6:2)
Ut vero errores qui invaluerunt, quique in aeternum invalituri sunt, alii post alios (si mens sibi permittatur) ipsi se corrigerent, vel ex vi intellectus propria vel ex auxiliis atque adminiculis dialecticae, nulla prorsus suberat spes;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:4)
nihilominus hoc subest fraudis, quod syllogismus ex propositionibus constet, propistiones ex verbis, verba autem notionum tesserae et signa sint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 17:7)
ut, postquam patefactum sit quomodo singula nobis constiterint, videant homines quid erroris subesse et adhaerere possit, atque ad probationes magis fidas et magis exquistas (si quae sint) expergiscantur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 34:9)
Alii denique solliciti videntur, ne in naturae inquisitione aliquid inveniri possit, quod religionem (praesertim apud indoctos) subvertat, aut saltem labefactet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 215:7)
Verum ex dictis, atque etiam ex non dictis, visum est nobis spei abunde subesse, non tantum homini strenuo ad experiendum, sed etiam prudenti et sobrio ad credendum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 275:4)
Itaque si in historia nostra naturali, quae tanta diligentia et severitate et fere religione probata et collecta est, aliquid in particularibus quandoque subsit falsitatis aut erroris, quid tandem de naturali historia vulgari, quae prae nostra tam negligens est et facilis, dicendum erit?
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 288:9)
Subest similiter dubitatio, utrum tepor in lana et pellibus et plumis et hujusmodi fiat ex quodam exili calore inhaerente, quatenus excernuntur ab animalibus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 110:1)
Subest tamen in illis nonnihil periculi, quod indiget cautione;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 260:14)
Licet enim hujusmodi res sint in immensum obrutae grandi mole mendaciorum et fabularum, tamen inspiciendum paulisper si forte subsit et lateat in aliquibus earum aliqua operatio naturalis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 317:2)
Quae omnia manifesto tendunt ad maiestatem imperii minuendam et auctoritatem magistratuum labefactandam, cum tamen omnis legitima potestas sit a Deo ordinata.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 3:7)
Etenim qui conditionem suam emendare nullo modo potest, conditionem alterius pro viribus suis labefactabit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 5:3)
Rursus, cum aliqua ex quatuor imperii columnis concutatur aut labefactetur (quae sunt religio, iusticia, consilium, opes), tum serenitas precibus imploranda est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 9:2)
Quaevis harum partium sola, si infensa sit, non magnum subest periculum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 18:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION