라틴어 문장 검색

At philosophiae genus empiricum placita magis deformia et monstrosa educit, quam sophisticum aut rationale genus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 136:1)
Pugnax enim genus philosophiae et sophisticum illaqueat intellectum:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 138:3)
Caput suum movebit et plaudet manu et multa susurrans commutabit vultum suum.
(불가타 성경, 집회서, 12장19)
Siluas dulci uoce susurrat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IV 26:1)
Unde pro fide non debet adduci ratio sophistica, [sicut per se patet,] nec ratio dialectica, quia ipsa non facit firmum habitum, sed solum opinionem, et firmior debet esse fides quam opinio, nec ratio demonstrativa, quia tunc fides non esset nisi de his quae demonstrari possent.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 10 63:3)
Si autem aliquis in dignitate constitutus sive non, et tam ardua non possit intelligere, tunc oboediat sapientiori et credat legi christianae, non propter rationem sophisticam, quia ipsa fallit, nec propter rationem dialecticam, quia ipsa non facit ita firmum habitum, sicut est fides, quia conclusio rationis dialecticae accipitur cum formidine alterius partis, nec per rationem demonstrativam, tum quia non est possibilis in omnibus quae ponit lex nostra, tum quia ipsa facit scientiam.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 13 90:10)
Athesis trepat choreis calamisque flexuosus leve Mincius susurret et Padus electriferis admoduletur alnis;
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 2:3)
an vere fama susurrat grandia te medii tenta vorare viri?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 803)
Propter hanc et propter alias eorum rationes dissolvendas prenotandum quod, sicut Phylosopho placet in hiis que De sophisticis elenchis, solutio argumenti est erroris manifestatio.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:8)
Emi seu puerum togamve pexam Seu tres, ut puta, quattuorve libras, Sextus protinus ille fenerator, Quem nostis veterem meum sodalem, Ne quid forte petam timet cavetque, Et secum, sed ut audiam, susurrat:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLIV1)
Cantica qui Nili, qui Gaditana susurrat, Qui movet in varios bracchia volsa modos;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXIII6)
interdum 'susurrant', ut de apibus dicit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3453)
laevam pete maxima nutu pars mihi significat, pars quid velit aure susurrat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:45)
Criminis extemplo ficti temerarius index Procrin adit linguaque refert audita susurra.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 66:3)
idcirco mundi stulta delegit Deus, ut concidant sophistica, deque inbecillis subiugavit fortia, simplex ut esset credere, lapis ecce nostro fixus offensaculo est, inpingat in quem vanitas, signum caventi, non caventi scandalum:
(프루덴티우스, Apotheosis, 머리말12)

SEARCH

MENU NAVIGATION