라틴어 문장 검색

ultima legati defleta dolore querella est Palladiis quod farra focis, vel quod stipis ipsis virginibus castisque choris alimenta negentur, Vestales solitis fraudentur sumptibus ignes, hinc ait et steriles frugescere rarius agros et tristem saevire famem, totumque per orbem mortales pallere inopes ac panis egenos, quae tanta extiterit praesenti tempore tamque invidiosa fames, quam Triptolemi Cererisque moverit ira penu pro virginis ulciscendo, non memini nec tale aliquid vel fama susurrat.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2320)
iam susurrari audio Civem Atticam esse hanc.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 4120)
Tum sonus auditur gravior, tractimque susurrant, frigidus ut quondam silvis immurmurat Auster, ut mare sollicitum stridit refluentibus undis, aestuat ut clausis rapidus fornacibus ignis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 12:4)
aut cruciet quod vellicet absentem Demetrius?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Suam de Lucilio iudicium tuetur, et egregia scribendarum satyrarum praecepta aspergit. 1:13)
huic puer, quem is productum quid fleret interrogabat, a paedagogo se vellicari respondit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 59:2)
Potius excitandus e somno et vellicandus est animus admonendusque naturam nobis minimum constituisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 13:4)
ostende, nouerca, ostende istud quod amator tuus uellicauit.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua filium habebat, duxit aliam: sustulit ex ea filium. Habebat procuratorem in domo speciosum. Cum frequenter essent iurgia nouercae et priuigno, iussit eum emigrare: ille trans parietem habitationem conduxit. Rumor erat de a 9:15)
Nullum est tam plenum beneficium, quod non vellicare malignitas possit, nullum tam angustum, quod non bonus interpres extendat.
(세네카, 행복론, Liber II 125:1)
non probam cavillationem esse, nam contundi debere, non vellicari.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 55:4)
inveniam tamen e multis fallacibus unam, quae fieri nostro carmine nota velit, nec mihi tam duris insultet moribus et te vellicet:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 55)
sed si tecta negant ut occupata, perge ad limina mox episcoporum, sancti et Gallicini manu osculata tecti posce brevis vacationem, ne, si destituor domo negata, maerens ad madidas eam tabernas et claudens geminas subinde nares propter fumificas gemam culinas, qua serpylliferis olet catillis bacas per geminas ruber botellus ollarum aut nebulae vapore iuncto fumant cum crepitantibus patellis, hic cum festa dies ciere ravos cantus coeperit et voluptuosam scurrarum querimoniam crepare, tunc, tunc carmina digniora vobis vinosi hospitis excitus Camena plus illis ego barbarus susurrem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 3:19)
quando incedat per vias, contemplent, conspiciant omnes, nutent, nictent, sibilent, vellicent, vocent, molesti sint;
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 3118)
nam inter volturios duos cornix astat, ea volturios duo vicissim vellicat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 2296)
Illum quoque ista res vellicabit, sed tantum vellicabit Nobis autem ignosci potest prolapsis ad lacrimas, si non nimiae decucurrerunt, si ipsi illas repressimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 1:4)
Vellicantes enim eas appellamus, quia vellicant intellectum, persecantes, quia persecant naturam:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 410:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION