라틴어 문장 검색

Cumque amicae salutationis munere Natura veneraretur [0474B] praesentiam Temperantiae, ecce mulier cujus pulchritudinis adjuta fulgore materialis dies, serenioris vultus speciem jactitabat, iter festinando maturans, ad nos sui gressus lineas visa est ordinare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:1)
In sole sedem dux accepit, cum in solio regni Jerusalem promoveretur, quae omnes mundi superat civitates nomine et sanctitate, sicut sol sua claritate universas coeli stellas:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 74:1)
hoc sanctitatem firmat, castitatem roborat, dignitatem exhoruat;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 38:4)
Nam ut Seneca in epistolis dixit,"Nichil eque produerit tibi ad temperantiam omnium rerum quam frequenscogitatio brevis evi."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 89:8)
Orate Deum, fratres, ut, ministerio sue sanctitatis, per me, servum suum inutilem atque indignum, ministret vobis hodie aliquidutilitatis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 1:2)
Rogate Deum, fratres, ut ministerio sue sanctitatis, tribuat mihi, servo suo inutili, dicere inter vos hodie aliquid utilitatis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 1:4)
(4) Ad quartum dicendum, quod solutio temperantiae chordarum dissonantiam inducit in cithara;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 3. Utrum necessitatem rebus imponat 13:1)
Quoties inimicus cordi nostro conatur inserere, quo nos reflectat a sanctitatis proposito et piis votis!
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 3:2)
justi autem anima utitur corpore ut instrumento aut organo, quae velut praeclara artifex quo vult obsequium corporis ducit, et effingit de eo speciem quam elegerit, et eas quas voluerit, facit in eo resonare virtutes, pangens nunc modulos castitatis, nunc modulos temperantiae, sobrietatis carmen, integritatis dulcedinem, virginitatis suavitatem, gravitatem viduitatis.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 5:12)
Non eam virtutem dico quae in lacertis, sed quae in consiliis, temperantia, pietate, atque justitia est.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 3:7)
ubi justitia, ibi sanctitas, hoc est, Abel qui adhaeret Deo.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 2:21)
II, 4), qualis est apostolicae forma sententiae, amictum sapientiae atque pietatis omni pretiosiorem auro refulgens, tunc chorum prudentiae, temperantiae, fortitudinis, ac justitiae suscipiens quae flagrabant odorem disciplinarum, incutiens reverentiam, infundens gratiam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 4:5)
tamen plerumque contingit virginis vulvam etiam sine conjugii sanctitate reserari.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 15:5)
Masculinae sunt, castitas, patientia, prudentia, temperantia, fortitudo, justitia, quibus mens nostra, et caro ipsa firmatur, et ad obeunda impigre munia virtutis erigitur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 16:11)
Primitias non tempore, sed sanctitate aestimari:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION