라틴어 문장 검색

At nos liquorem bibimus et propinamus ex infinitis confectam uvis, iisque maturis et tempestivis, et per racemos quosdam collectis ac decerptis, et subinde in torculari pressis, ac postremo in vase repurgatis et clarificatis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 307:4)
13. Omnia villosa, ut lana, pelles animalium, et plumagines, habent nonnihil teporis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 51:1)
Fiat experimentum diligenter, utrum per specula comburentia fortissima et optime fabricata radii lunae possint excipi et colligi in aliquem vel minimum gradum teporis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 82:1)
Is vero gradus teporis si fortasse nimis subtilis et debilis fuerit, ut ad tactum percipi et deprehendi non possit, confugiendum erit ad vitra illa quae indicant constitutionem aeris calidam aut frigidam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 82:2)
atque tum notetur, si fiat depressio aquae per teporem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 82:4)
Subest similiter dubitatio, utrum tepor in lana et pellibus et plumis et hujusmodi fiat ex quodam exili calore inhaerente, quatenus excernuntur ab animalibus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 110:1)
aut etiam ob pinguedinem quandam et oleositatem, quae sit naturae congruae cum tepore;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 110:2)
Videtur enim omnis aer abscissus a continuitate aeris forinseci habere nonnihil teporis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 110:4)
quemadmodum etiam existimamus omnem spumam (utpote quae aerem contineat) minus esse frigidam quam liquorem ipsum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 110:8)
Etiam faciendum est experimentum latius tam in cineribus et calcibus diversorum corporum, quam per immissionem diversorum liquorum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 120:5)
Etenim bracteolae auri, solutae in liquorem per aquam regis, nullum dant calorem ad tactum in dissolutione;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 122:2)
Liquores (sive aquae vocentur sive olea) qui habent magnam et intensam acrimoniam exequuntur opera caloris in divulsione corporum, atque adustione post aliquam moram;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 128:1)
20. Magnum omnino invenitur intervallum inter calorem animalium ac etiam radiorum coelestium (prout ad nos deferuntur), atque flammam, licet lenissimam, atque etiam ignita omnia, atque insuper liquores, aut aerem ipsum majorem in modum ab igne calefactum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 160:1)
ea enim leni aliquo tepore solvi incipiunt et colliquari.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 180:2)
et in liquoribus ferventibus aut bullientibus, qui etiam perpetuo moventur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 219:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION