라틴어 문장 검색

quarum una prima, altera tertia appellabatur.
(카이사르, 내란기, 3권 88:3)
nam primum secundumque ac tertium Ahenobarborum Lucios, sequentis rursus tres ex ordine Gnaeos accepimus, reliquos non nisi uicissim tum Lucios tum Gnaeos.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 1장 2:4)
et terris iactatus fatigatus est enim apud Thraciam monstro illo, quod e tumulo Polydori sanguis emanavit, apud Cretam pestilentia, apud Strophadas insulas Harpyiis, tempestate vero et in primo et in tertio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 313)
ut gladiatorum manus, quae secundae vocantur, fiunt et tertiae, si prima ad evocandum adversarii prolata erat, et quartae, si geminata captatio est, ut bis cavere, bis repetere oportuerit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 342:2)
"iam cetera turba diversis trepidat votis variosque per ictus pendet ab eventu, sed postquam prima, secunda tertiaque acta rota est, venit ecce et celsa cruentum perforat hasta virum, post et confinia dorsi cedit transfosso ruptus bis pectore thorax, et dum per duplicem sanguis singultat hiatum dividua ancipitem carpserunt vulnera vitam."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 119)
" Quibus item uerbis tota tertia septimana eiusdem primi mensis decernitur sollemnis esse debere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 2:18)
Kalendas Martias, ab hora prima usque ad tertiam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIV. 1:5)
His igitur ita dispositis si primus primo, secundus secundo, tertius tertio et ceteri ceteris comparentur, superpartiens habitudo procreatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De tertia inaequalitatis specie, quae dicitur superpartiens deque eius speciebus earumque generationibus. 2:5)
et hi semper nascentur dispositis in ordinem a binario numero omnibus naturaliter paribus inparibusque terminis, si contra eas omnes a quinario numero inpares comparentur, ut primum primo, secundum secundo, tertium tertio caute et diligenter adponas, ut sit dispositio talis:
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De multiplici superparticulari. 2:5)
Praecepta autem tria haec sunt, ut primum numerum primo facias parem, secundum vero primo et secundo, tertium primo, secundis duobus et tertio.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Demonstratio quemadmodum omnis inaequalitas ab aequalitate processerit. 1:12)
quia in prima, secunda, tertia ac quarta acie superbia et fortitudo gentilium vincendo praecessit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 135:9)
Ex quibus id quod postremum posui sic plerosque dicere audio, ut priimam in eo syllabam producant, quo Graeci modo dicunt Νηρεί¨δασ. Sed qui proprie locuti sunt primam correptam dixerunt, tertiam produxerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 4:1)
Nerienem Mavortis et Herem, si, quod minime solet, numerum servavit, primam syllabam intendit, tertiam corripuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 19:2)
Generatio autem ipsorum atque ortus huiusmodi investigatione colligitur, quam scilicet Eratosthenes cribrum nominabat, quod cunctis inparibus in medio conlocatis per eam quam tradituri sumus artem, qui primi quive secundi quique tertii generis videantur esse distinguitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De primi et incompositi et secundi et compositi et ad se quidem secundi et compositi, ad alterum vero primi et incompositi procreatione 1:1)
nam hoc verbum et primae est coniugationis et tertiae, a qua nunc ait 'lavit', item Horatius lavit amne crines, item alibi neque dulci mala vino lavere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 7272)

SEARCH

MENU NAVIGATION