라틴어 문장 검색

et 'umidum' est quod extrinsecus habet aliquid umoris, 'uvidum' vero quod intrinsecus, unde et 'uvae' dictae sunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 202)
tonsas novales agros messos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 711)
nam litotes figura est, ut "munera nec sperno". inaratae non satae, unde est illud "alternis idem tonsas cessare novales". alii 'inaratae' accipiunt quae est pabulo pecoribus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 824)
uliginosus ergo ager est semper uvidus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1843)
vel, quod melius est, quia ait in primo "alternis idem tonsas cessare novales et se- gnem patiere situ durescere campum", quod fieri non potest, nisi fuerint spatia maiora terrarum;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4124)
nam oves semper tonsae lavantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4463)
tonsis in vallibus non silvosis, unde contra est "in- tonsi montes".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2771)
tonsisque ferunt mantelia huius singulare 'mantelum':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3762)
Is lusus est festam teretem iactatione fluctuum levigatam legere de litore, eam festam plano situ digitis comprehensam inclinem ipsum atque humilem quantum potest super undas inrotare, ut illud iaculum vel dorsum maris raderet enataret, dum leni impetu labitur, vel summis fluctibus tonsis emicaret emergeret, dum adsiduo saltu sublevatur.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 3장 6:1)
. . . | Nobilis aestivas platanus diffuderat umbras et bacis redimita Daphne tremulaeque cupressus et circum tonsae trepidanti vertice pinus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 131:9)
Ambit hunc ambulatio pressis varieque tonsis viridibus inclusa;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 17:1)
"quid, quod hiems adoperta gelu tunc denique cedit, et pereunt lapsae sole tepente nives, arboribus redeunt detonsae frigore frondes, uvidaque in tenero palmite gemma tumet, quaeque diu latuit, nunc se qua tollat in auras, fertilis occultas invenit herba vias?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권120)
valle sub umbrosa locus est aspergine multa uvidus ex alto desilientis aquae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권292)
hac ego Pelignos, natalia rura, petebam, parva, sed assiduis uvida semper aquis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권465)
Te maestae volucres, Orpheu, te turba ferarum, te rigidi silices, tua carmina saepe secutae fleverunt silvae, positis te frondibus arbor tonsa comas luxit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION