라틴어 문장 검색

" Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantis in torculari? ".
어찌하여 당신의 의복이 붉습니까? 어찌하여 포도 확을 밟는 사람의 옷 같습니까? (불가타 성경, 이사야서, 63장2)
A voce ruinae eorum commota est terra, clamor in mari Rubro auditus est ocis eius.
그들이 쓰러지는 소리에 땅이 흔들리고 그 울부짖는 소리가 갈대 바다까지 들리리라. (불가타 성경, 예레미야서, 49장21)
Et ascendens in naviculam transfretavit et venit in civita tem suam.
예수님께서는 배에 오르시어 호수를 건너 당신께서 사시는 고을로 가셨다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 9장1)
Factum est autem in una dierum, et ipse ascendit in navem et discipuli eius, et ait ad illos: " Transfretemus trans stagnum ". Et ascenderunt.
어느 날 예수님께서 제자들과 함께 배에 오르시어 그들에게, “호수 저쪽으로 건너가자.” 하고 이르시니, 그들이 출발하였다. (불가타 성경, 루카 복음서, 8장22)
Hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Aegypti et in Rubro mari et in deserto annis quadraginta.
이 사람이 이집트 땅과 홍해에서, 또 사십 년 동안 광야에서 이적과 표징들을 일으키며 그들을 이끌어 냈습니다. (불가타 성경, 사도행전, 7장36)
et cum invenissemus navem transfretantem in Phoenicen, ascendentes navigavimus.
그리고 페니키아로 건너가는 배를 만나 그것을 타고 떠났다. (불가타 성경, 사도행전, 21장2)
Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram, quod experti Aegyptii devorati sunt.
믿음으로써, 그들은 홍해를 마른땅처럼 건넜습니다. 이집트인들은 그렇게 하려다가 물에 빠져 죽었습니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 11장29)
Sed et inde egressi fixerunt tentoria super mare Rubrum. Profectique de mari Rubro
엘림을 떠나서는 갈대 바다 가에 진을 쳤다. (불가타 성경, 민수기, 33장10)
Aves variis sigillata naturis, meae directionis regimine, sub alarum remigio fluctus aeris transfretantes, praecordialiter meis inhiant disciplinis;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:16)
Post haec quadragesimali tempore inchoante, imperator ducem admonuit suae adesse praesentiae, multum per amicitiam et fidem datam illum obtestans et deprecans, quatenus transfretaret, et in terram Cappadociae tabernacula collocaret, propter aedificia, [0420D] quae populus incorrigibilis destruebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 34:4)
Cum haec concordia et foedus inter imperatorem [0421C] et Boemundum fieret, Tankradus, sororis filius Boemundi, brachium maris cum universo comitatu et apparatu tam suo quam Boemundi transfretavit, clam imperatore, duce ac Boemundo, ne et ipse subditus illi fieret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 38:1)
Dum autem via maturata usque ad Euphratem fluvium magnum transfretare paravissent, Pancratii consilio et instinctu, quem solverat avinculis, Turci et caeteri hostiles copiae eductae, [0449A] et undique conglobatae, ad viginti millia adfuerunt obviam transire volentibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 38:4)
Etiam deserta loca vastae solitudinis exsuperans, in abundantia escarum, quae [0708A] mulorum tergo ferebantur, ad mare Rubrum venisse perhibetur, in quo ipse et sui a caloribus, qui in terra hac gravissimi sunt, balneando recreati sunt, ac piscibus hujus maris refocillati.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 42:5)
Hic etiam est ignis,qui apparuit Moysi in rubro.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 4:6)
Illi autem qui succincti lumbos non crudum, neque coctum in aqua, sed assatum in igni caput agni edere jubebantur, sicut habes in Exodo, forti ac fideli animo, pedestri itinere maria transfretarunt (Exod.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 4:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION