라틴어 문장 검색

Exercebo, inquit, Disarium nostrum, si tamen minutis illis suis et rorantibus respon­sionibus satisfaciet consulenti.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 1:2)
Solus ab Hesperia non flexit lumina terra Magnus, dum patrios portus, dum litora numquam Ad visus reditura suos, tectumque cacumen Nubibus, et dubios cernit vanescere montes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:1)
Iam flamma resedit, Pompeiumque ferens vanescit solis ad ortus Fumus, et invisi tendunt mihi carbasa venti.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:42)
Exprimeret quotiens rorantem frigore nasum, Letalem iuguli iusserat esse notam.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXXVII3)
aut quia procul visentibus terra humilis semper videtur, ut Lucanus et dubios cernit vanescere montes (3.7).
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5225)
subfacta ut fer- tilitatem habentia rora.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1727)
tunc querimur crassus calamo quod pendeat umor, nigra set infusa vanescit sepia lympha;
(페르시우스, 풍자, satire 310)
Sic quod magnificum referente alio fuisset, ipso qui gesserat recensente vanescit;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 15:2)
Nam longissimo velut trunco elata in altum quibusdam ramis diffundebatur, credo quia recenti spiritu evecta, dein senescente eo destituta aut etiam pondere suo victa in latitudinem vanescebat, candida interdum, interdum sordida et maculosa prout terram cineremve sustulerat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 6:1)
Et, quasi laesa prior, nonnumquam irascere laeso - Vanescit culpa culpa repensa tua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 868)
Ista sed aetherias vanescant dicta per auras, Et sint ominibus pondera nulla meis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1422)
Carmine laesa Ceres sterilem vanescit in herbam, Deficiunt laesi carmine fontis aquae, Ilicibus glandes cantataque vitibus uva Decidit, et nullo poma movente fluunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 716)
lentescunt tempore curae, vanescitque absens et novus intrat amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 33:4)
tu mihi narrasti, cum multis lucibus ante fuderit assiduas nubilus Auster aquas, numine caelesti solem fulsisse serenum, cum populi vultu conveniente die, atque ita victorem cum magnae vocis honore bellica laudatis dona dedisse viris, claraque sumpturum pictas insignia vestes tura prius sanctis inposuisse focis, iustitiamque sui caste placasse parentis, illo quae templum pectore semper habet, quaque ierit felix adiectum plausibus omen, saxaque roratis erubuisse rosis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 114)
mollis erat tellus rorata mane pruina:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권222)

SEARCH

MENU NAVIGATION