라틴어 문장 검색

Horum igitur aliquid . . . animus, ne tam vegeta mens aut in corde cerebrove aut in Empedocleo sanguine demersa iaceat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 40:2)
Et quod caudae quae prolixiores sunt & latiores, & luce vegetiore micant, sint ad latera convexa paulò splendidiores & limite minus indistincto terminatae quam ad concava.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 47:11)
num mastigophoris oleoque et gymnadis arte unctis pugilibus miles pugnabat Etruscus?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2184)
numquid madido sapor inditus ori vivit ob hanc causam, medicata ut fercula pigram ingluviem vegetamque gulam ganeonis inescent, per varios gustus instructa ut prandia ducat in noctem lassetque gravem sua crapula ventrem?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 186)
"sed vetat palaestrici corrupta ephebi fama, quem vester deus effeminavit gymnadis licentia."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.168)
alter ubi dicto citius curata sopori membra dedit, vegetus praescripta ad munia surgit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 1:15)
Da mihi adulescentem incorruptum et ingenio vegetum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 25:1)
Vis scire, quid inter hunc intersit vegetum contemptoremque fortunae functum omnibus vitae humanae stipendiis atque in summum bonum eius evectum, et illum, cui multi anni transmissi sunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 93 4:9)
inde omnia vegeta sunt atque erecta aut languore demissa, prout animus eorum vivit aut marcet.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 7:5)
ingenia melius recta se in laudes ferunt, si nobilem animum vegeta libertas alit.
(세네카, 파이드라 6:18)
uestri arbitrii erit, utrum explicationes eius ut luxuriosas uituperetis an ut uegetas laudetis.
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 10:5)
"Deianira, tuas Achelous gymnade pinguis inlustret taedas et ab Hercule pressus anhelo lassatum foveat rivis rivalibus hostem:"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 240)
"cessit Eryx Siculus, simili nec floruit arte Sparta, Therapnaea pugilem cum gymnade pinguem stratus Bebryciis Amycus suspexit harenis."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 71)
non dicam Lacedaemonos iuventam unctas Tyndaridis dicasse luctas, doctos quos patriis palen Therapnis gymnas Bebrycii tremit theatri;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem32)
quorum ut titulis apicibusque potiare non maternos reditus, non avitas largitiones, non uxorias gemmas, non paternas pecunias numeravisti, quia tibi e contrario apud principis domum inspecta sinceritas, spectata sedulitas, admissa sodalitas laudi fuere, o terque quaterque beatum te, de cuius culmine datur amicis laetitia, lividis poena, posteris gloria, tum praeterea vegetis et alacribus exemplum, desidibus et pigris incitamentum;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Gaudentio suo salutem 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION