라틴어 문장 검색

Si in continua febre puero venter nihil reddidit, mutaturque ei color, neque somnus accedit, ploratque is adsidue, metuenda nervorum distentio est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장9)
At si sanguis aut pus in urina est, vel vesica vel renes exulcerati sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장30)
At si paulatim destillat, vel si sanguis per hanc editur, et in eo quaedam cruenta concreta sunt, idque ipsum cum difficultate redditur, et circa pubem inferiores partes dolent, in eadem vesica vitium est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장32)
nonnumquam, si digitum admoverunt, ubi vesicae cervicem is urguet, calculum sentiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장43)
Si tumores super ulcera subito esse desierunt, idque a tergo incidit, vel distentio nervorum vel rigor timeri potest:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장49)
Quorum faucibus in febre inliditur spiritus, instat his nervorum distentio.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장73)
post magnos fervores corporis nervorum rigor aut distentio;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장79)
ubi vigilia torsit, nervorum distentio;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장81)
Ex vesica dolenti si purulenta urina processit, inque ea leve et album subsedit, metum detrahit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장2)
et nervorum distentionem rigoremque, si postea coepit, ex toto tollit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장57)
Contra si vesica cum febre continenti dolet, neque venter quicquam reddit, malum atque mortiferum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장66)
si sitis urget, si post potionem urina non redditur (quod evenit, quia tunc liquor omnis non in vesicam sed intestina descendit);
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장112)
Si vero in tenuiore intestino morbus est, vomitus, singultus, nervorum distentio, delirium mala sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장116)
item viscerum morbi, nervorum et resolutio et rigor et distentio, quicquid denique fauces difficultate spiritus strangulat, quicquid supprimit subito vocem, quisquis intolerabilis dolor est, et quacumque de causa ruptum aliquid intus atque collisum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장23)
Ita, si nervum scalpellus attingit, sequitur nervorum distentio, eaque hominem crudeliter consumit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장61)

SEARCH

MENU NAVIGATION