라틴어 문장 검색

hostis est quid aliud quam perpetua materia virtutis gloriaeque vestrae?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 77:3)
cum verbis extollentes gloriam virtutemque populi Romani ac magnitudinem imperii petissent ne Poeno bellum Italiae inferenti per agros urbesque suas transitum darent, tantus cum fremitu risus dicitur ortus ut vix a magistratibus maioribusque natu iuventus sedaretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 194:1)
Romae fama Scipionis in dies crescere, Fabio Tarentum captum astu magis quam virtute gloriae tamen esse, Fulvi senescere fama, Marcellus etiam adverso rumore esse, superquam quod primo male pugnaverat, quia vagante per Italiam Hannibale media aestate Venusiam in tecta milites abduxisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 326:1)
africano virtutem industria, virtus gloriam, gloria aemulos comparavit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 210:2)
nec infelix uirtus amittit gloriae titulum, nec gloriam uirtutis intercipit fortuita felicitas.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Tyrannicida adulter tyranni.24)
Nunc, ut audistis, Christianorum exercitu in obsidione Antiochiae post captam Nicaeam ordinato, idem rex Babyloniae, audita gloria, virtute ac victoria Christianorum principum, et Turcorum humiliatione, in urbe Jerusalem, quam amiserat, trecentos Turcos in apparatu et exercitu copioso obsedit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 62:3)
Virtutis enim gloria non facili sine labore acquiritur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 108:4)
Denique illam animarum requiem dicit terram esse viventium (Ps. XXVI, 13), quo peccata non penetrant, ubi virtutum vivit gloria.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 3:4)
quia manet in substantia sui, manet in virtute et gloria.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 5:18)
His itaque disputationibus perversis et impiis non solum contradicitur orationibus nostris, quibus a domino petimus quicquid sanctos petisse legimus et tenemus, verum etiam benedictionibus nostris resistitur, quando super populum dicimus optantes eis et poscentes a domino, ut eos abundare faciat in caritate invicem et in omnes et det eis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per spiritum eius et impleat eos omni gaudio et pace in credendo et abundent in spe et potentia spiritus sancti.
(아우구스티누스, 편지들, 41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem 4:1)
Ubi de magna virtute atque gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat, aequo animo accipit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XV 3:4)
etiam gloria ac virtus infensos habet, ut nimis ex propinquo diversa arguens.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 33장10)
quin adhuc memorari exempla quae priscis moribus ad virtutem et gloriam Romana indoles prodiderit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 23장4)
nec drances potius sive est haec ira deorum morte luat sive est virtus et gloria tollat sensus obscure quidem dictus, sed facilis et qui de usu numquam recedat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4431)
si vero me virtus et gloria comitabuntur, nolo ignavus felicitatis alienae sit particeps, si, dum meis pugnat auspiciis, forte superarit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4435)

SEARCH

MENU NAVIGATION