라틴어 문장 검색

Loca amoena, voluptaria facile in otio ferocis militum animos molliverant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 11장8)
Si quis specus saxis penitus exesis montem suspenderit, non manu factus, sed naturalibus causis in tantam laxitatem excavatus, animum tuum quadam religionis suspicione percutiet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 3:2)
In altero enim naturalis est animi remissio ae laxitas, in altero contra naturam dolor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 14:5)
Et ipsum dolorem scrutamur, an quid habeat iucundum circa se et voluptarium ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 28:7)
Deinde in ipsas domos" inpenditur cura, ut in laxitatem ruris excurrant, ut parietes advectis trans maria marmoribus fulgeant, ut tecta varientur auro, ut lacunaribus pavimentorum respondeat nitor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 9:3)
Licet tibi, in quantum velis, extendere beneficia filii, cum paternum munus et simplex sit et facile et danti voluptarium, quod necesse est ille multis dederit, etiam quibus dedisse se nescit, in quo consortem habet, in quo spectavit legem, patriam, praemia patrum, domus ac familiae perpetuitatem, omnia potius quam eum, cui dabat.
(세네카, 행복론, Liber III 154:2)
O miserum, si quem delectat patrimonii sui liber magnus et vasta spatia terrarum colenda per vinctos et immensi greges pecorum per provincias ac regna pascendi et familia bellicosis nationibus maior et aedificia privata laxitatem urbium magnarum vincentia !
(세네카, 행복론, Liber VII 58:1)
ne somnum quidem extendere in partem diei licet aut a tumultu rerum in otium ruris quieti confugere aut assidua laboriosi officii statione fatigatum corpus voluptaria peregrinatione recreare aut spectaculorum varietate animum detinere aut ex tuo arbitrio diem disponere.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 34:2)
ita et haec ipsa voluptaria secta in actu est.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 42:1)
in Epidamnieis voluptarii atque potatores maxumi;
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 133)
et ego amoris aliquantum habeo umorisque etiam in corpore, neque dum exarui ex amoenis rebus et voluptariis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 157)
Scilicet, et quidem quasi tu nobiscum adveniens hodie oraveris, liberum ut commostraremus tibi locum et voluptarium, ubi ames, potes, pergraecere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 257)
ibi esse homines voluptarios dicit, potesse ibi eum fieri divitem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, PROLOGVS30)

SEARCH

MENU NAVIGATION