라틴어 문장 검색

ei Pompeius advocatus venit ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 3 1:11)
Sed etsi magna cum utilitate rei publicae, tamen diutius quam vellem tanta vis virtutis atque ingenii peregrinata afuit ab oculis et fori et curiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 4:4)
mutum forum, elinguem curiam, tacitam et fractam civitatem videbatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 3장 2:6)
qui docuit neque tecta neque templa neque forum nec curiam sine summa virtute ac maximis opibus et copiis ab intestino latrocinio posse defendi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 8장 1:4)
vobis advocatis, vobis agentibus aliquotiens duos servos paternos in quaestionem ab adversariis Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 28장 2:10)
movet me quippe lumen curiae!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 12장 2:4)
quod si nondum satis cernitis, cum res ipsa tot tam claris argumentis signisque luceat, pura mente atque integra Milonem, nullo scelere imbutum, nullo metu perterritum, nulla conscientia exanimatum Romam revertisse, recordamini, per deos immortalis, quae fuerit celeritas reditus eius, qui ingressus in forum ardente curia, quae magnitudo animi, qui voltus, quae oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 23장 1:1)
an ille praetor, ille vero consul, si modo haec templa atque ipsa moenia stare eo vivo tam diu et consulatum eius exspectare potuissent, ille denique vivus mali nihil fecisset cui mortuo unus ex suis satellitibus curiam incenderit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 33장 2:1)
Nisi vero sustinuistis eos qui cum facibus ad curiam concurrerunt, cum fascibus ad Castoris, cum gladiis toto foro volitaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 33장 3:4)
aut satis dare aut sponsionem iubet facere, et interea recusantis nostros advocatos acerrime submoveri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 8장 2:5)
quae quidem me antea in iudicia atque in curiam deducebant, nunc oblectant domi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 43장 2:2)
sapientis autem cogitatio non ferme ad investigandum adhibet oculos advocatos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 111:10)
Etsi rustico mulierique placebat permutatio, advocati tamen iam poenae nocturni, qui volebant pallium lucri facere, flagitabant uti apud se utraque deponerentur ac postero dieiudex querellam inspiceret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 15:3)
immo commendatior vultus enituit, quia flavum corymbion erat . . . |Ceterum Eumolpos, et periclitantium advocatus et praesentis concordiae auctor, ne sileret sine fabulis hilaritas, multa in muliebrem levitatem coepit iactare:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 110:6)
Etenim hunc ipsum sermonem non apud populum, sed apud decuriones habui, nec in propatulo sed in curia.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 16:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION