라틴어 문장 검색

Consus autem deus est consiliorum, qui ideo templum sub circo habet, ut ostendatur tectum esse debere consilium:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6369)
denique cum Pyrrhi temporibus adversum transmarinum hostem bellum Romani gesturi essent nec invenirent locum, ubi hanc sollemnitatem per fetiales indicendi belli celebrarent, dederunt operam, ut unus de Pyrrhi militibus caperetur, quem fecerunt in circo Flaminio locum emere, ut quasi in hostili loco ius belli indicendi implerent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 526)
aggere complent agger est cuiuslibet rei coacervatio, unde fossae aut valles possunt repleri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5641)
propterea quod ait 'namque ita discedens praeceperat optimus armis Aeneas, si qua interea fortuna fuisset, non aequo dare se campo, non obvia ferre arma viros, sed castra fovere'. sane 'commissa' deest 'sibi' vel 'illis'. ducis imperio commissa scimus quod Mnestheo et aliis ducibus imperaverat Aeneas, ad petenda auxilia proficiscens, ne portas aperirent, ut 'castra modo et tutos servarent aggere muros'. item legimus Mnesthea et Serestum ductores fuisse et rerum magistros, non Pandarum et Bitiam:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6728)
unde et in circo falae dicuntur divisiones inter euripum et metas, quod ibi constructis ad tempus turribus, his telis pugna edi solebat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 7024)
'aggeribus' autem munitionibus, sed abusive.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 233)
ter circum enarravit quid esset 'ingenti gyro'. laevos equitavit in orbes secundum artem militiae:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 8851)
tepidoque onerabant aggere terrae hypallage, hoc est 'ossa tepida'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2121)
secundum quem nunc dicit 'Solis avi specimen', nam Circe Solis est filia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1642)
hinc ipse in georgicis "terque novas circum felix eat hostia fruges":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 774)
sane 'inter' praepositio quia postposita est, mutavit accentum, sicut 'circum'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 32)
nam neque tantum quaedam per comparationem laudata ma- iorem emphasin habent, si negatio activa a parte orationis incipiat, ut "non sic aggeribus ruptis cum spumeus amnis exit", et "nec sic immissis aurigae undantia lora". sibilus hic sibilus res ipsa:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 821)
circum perque duas et circum enim est et per:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2451)
unde ait 'navali surgentes aere columnas'. nam rostratas Duilius posuit, victis Poenis navali certamine, e quibus unam in rostris, alteram ante circum videmus a parte ia- nuarum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 293)
circlos 'circus' est principale, unde fit 'circulus' et per synaeresin 'circlus', sicut 'periculum' et 'periclum', 'saeculum' et 'saeclum'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1661)

SEARCH

MENU NAVIGATION