라틴어 문장 검색

rursus quicquid e tenero processit, sicut nepos, parcius detondetur, quoniam fere coniunctam gerit ab latere gemmam, cui consulendum est ne falce destringatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 18:3)
Celsus quoque et Atticus consentiunt tres esse motus in vite seu potius in omni surcido naturales:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 28장 2:3)
Quippe cum ea velut omissa desiderentur, quae non sunt propria nostrae professionis, ut proxime, cum de commetiendis agris rationem M. Trebellius noster requireret a me, vicinum atque adeo coniunctum esse censebat demonstranti, quemadmodum agrum pastinemus, praecipere etiam pastinatum quemadmodum metiri debeamus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 2:5)
de prioribus consentitur, pro Arruntio quidam Cn.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 13장4)
Igitur Romanus qui aderat exercitus sextum post cladis annum trium legionum ossa, nullo noscente alienas reliquias an suorum humo tegeret, omnis ut coniunctos, ut consanguineos, aucta in hostem ira, maesti simul et infensi condebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 62장1)
et postquam castello aut coniunctis tumulis non degrediebantur, obsidium coepit per praesidia quae opportune iam muniebat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 49장2)
neque discerneres alienos a coniunctis, amicos ab ignotis, quid repens aut vetustate obscurum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 7장7)
sacrum Soli id animal et ore ac distinctu pinnarum a ceteris avibus diversum consentiunt qui formam eius effinxere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 28장3)
ad Eunonen convertit, propriis odiis infensum et recens coniuncta nobiscum amicitia validum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 18장4)
statuiturque ut ignaro domino ad id prolapsae in servitute, sin consensisset, pro libertis haberentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 53장2)
Deferuntur dehinc consensisse Pallas ac Burrus ut Cornelius Sulla claritudine generis et adfinitate Claudii, cui per nuptias Antoniae gener erat, ad imperium vocaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 23장1)
nam et Silvanus inter coniuratos erat augebatque scelera in quorum ultionem consenserat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 61장9)
quis enim nescit neminem mihi coniunctiorem esse et usu amicitiae et assiduitate contubernii quam Saleium Bassum, cum optimum virum tum absolutissimum poetam?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 5장 2:1)
nec refert quod inter se specie differunt, cum genere consentiant.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 25장 4:1)
quid enim opus est longis in senatu sententiis, cum optimi cito consentiant?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 41장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION