라틴어 문장 검색

iracundia leones adiuvat, pavor cervos, accipitrem impetus, columbam fuga.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 86:5)
Opportunissima ad iracundiam fervidi animi natura est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 96:1)
adsurgit, si laudatur et in spem sui bonam adducitur, sed eadem ista insolentiam et iracundiam generant;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 109:2)
Felicitas iracundiam nutrit, ubi aures superbas adsentatorum turba circumstetit :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 113:3)
Nihil per iracundiam exoret ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 114:4)
Causa autem iracundiae opinio iniuriae est, cui non facile credendum est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 120:1)
Quid, quod non criminationibus tantum, sed suspicionibus impellimur et ex vultu risu que alieno peiora interpretati innocentibus irascimur ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 122:1)
Nulla itaque res magis iracundiam alit quam luxuria intemperans et impatiens ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 135:3)
Alius criminatione gratiam captat et fingit iniuriam, ut videatur doluisse factam ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 159:4)
Duo sunt, ut dixi, quae iracundiam concitent:
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 166:1)
Non vis admoneam, quo diligentior quisque sit et ipse se circumspiciat, alia animi mala ad pessimos quosque pertinere, iracundiam etiam eruditis hominibus et in alia sanis inrepere ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 26:1)
Adeo ut quidam simplicitatis indicium iracundiam dicant et vulgo credatur facillimus quisque huic obnoxius.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 26:2)
Fugere itaque debebit omnis quos irritaturos iracundiam sciet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 49:4)
Eligamus ergo vel hos potius, si conscii nobis iracundiae sumus, qui vultum nostrum ac sermonem sequantur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 53:1)
Multos iracundia mancos, multos debiles fecit, etiam ubi patientem est nancta materiam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 171:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION