라틴어 문장 검색

Modus autem cibariorum sit, ut dixi, vagis binorum cyathorum hordei.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 2:5)
nec curator aliud facere debet, quam ut diei certo tempore, signo dato, iuxta villam gregem convocet, et exiguum hordei concurrentibus obiciat, ut nec avis esuriat, et numerus advenientium recognoscatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 2:2)
postmodum satis est hordeum de manu praebere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 15:2)
Atque ubi paulum se confirmavit, in gregem coaequalium compellitur, et hordeo alitur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 8:7)
Sunt qui hordeum maceratum incubantibus apponant, nec patiantur matrices saepius nidum relinquere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 10:1)
Gratissima est esca terrestris leguminis panicum et milium, necnon et hordeum:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 6:3)
Contentus tamen non debet esse diligens paterfamilias cibis, quos suapte natura terra gignit, sed temporibus anni, quibus silvae pabulis carent, condita messe clausis succurrere, hordeoque alere, vel adorco farre aut faba, primumque etiam vinaceis, quicquid denique vilissime constiterit, dare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 6:1)
Itemque Punicum cicer, vel hoc vermiculum,nec minus hordeum, et cicercula condita ex horreo promantur, et aqua caelesti macerata obiciantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 8:4)
paulum addubitatum quod Halicarnasii mille et ducentos per annos nullo motu terrae nutavisse sedes suas vivoque in saxo fundamenta templi adseveraverant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 55장6)
inter Ptolemaeum ac Tiberium minus ducenti quinquaginta anni fuerunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 28장8)
et possessa Achaia Asiaque ludos curatius editos, nec quemquam Romae honesto loco ortum ad theatralis artes degeneravisse, ducentis iam annis a L. Mummii triumpho qui primus id genus spectaculi in urbe praebuerit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 21장3)
ille haud amplius quam ducentos sine iustis armis misit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 32장6)
cuius pretio nihil additum est, quamvis ducentas ferme navis portu in ipso violentia tempestatis et centum alias Tiberi subvectas fortuitus ignis absumpsisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 18장3)
Potui humor ex hordeo aut frumento, in quandam similitudinem vini corruptus;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 23장 1:1)
ex quo si ad alterum imperatoris Traiani consulatum computemus, ducenti ferme et decem anni colliguntur:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 37장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION