라틴어 문장 검색

avsi omnes inmane nefas avsoque potiti illic sunt et qui fecerunt et qui conati sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6241)
inmani corpore thybris hic Tuscorum rex fuit, qui iuxta hunc fluvium pugnans cecidit et ei nomen inposuit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3301)
hinc est hunc vehit inmanis Triton, item et aurato fulgebat Apolline puppis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 16611)
tu quoque nunc stares inmanis truncus in armis id est in trunco armatus, sicut isti duces, de quibus haec sunt tropaea:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1731)
alibi protenus ut tegimen torquens inmani leonis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1803)
et bene 'potuisti', quia ipsa dixerat atque ipsos potuit submergere ponto et iterum Mars perdere gentem inmanem Lapithum valuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8043)
votis respondet inmane est, quod ait 'votis':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 472)
ille furentes centauros l. d. atqui in Aeneide ait "Mars perdere gentem inmanem Lapithum valuit". sed hoc solvit Horatius, dicens "nec Semeleius cum Marte con- fundet Thyoneus proelia":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4551)
'strepitum Acherontis' id est opinionem formidolosam, quae vulgo sit de Acheronte.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4924)
immane adverbium est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2391)
"Sed quatenus indulgentes insano atque inepto labori ultra humilitatis nostrae terminos evagamur et in terram proiecti caelum ipsum et ipsa sidera audaci cupiditate transcendimus, vel hunc errorem saltem non vanis et formidulosis opinionibus implicemus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:7)
Vereamini censeo, ne in hoc scelere tam immani ac nefando nimis aliquid severe statuisse videamini;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 13:7)
ut enim in membris alia sunt tamquam sibi nata, ut oculi, ut aures, alia etiam ceterorum membrorum usum adiuvant, ut crura, ut manus, sic inmanes quaedam bestiae sibi solum natae sunt, at illa, quae in concha patula pina dicitur, isque, qui enat e concha, qui, quod eam custodit, pinoteres vocatur in eandemque cum se recepit includitur, ut videatur monuisse ut caveret, itemque formicae, apes, ciconiae aliorum etiam causa quaedam faciunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 82:2)
deinde hac cohortamur hac persuademus, hac consolamur afflictos hac deducimus perterritos a timore, hac gestientes conprimimus hac cupiditates iracundiasque restinguimus, haec nos iuris legum urbium societate devinxit, haec a vita inmani et fera segregavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 148:4)
iam vero immanes et feras beluas nanciscimur venando, ut et vescamur is et exerceamur in venando ad similitudinem bellicae disciplinae et utamur domitis et condocefactis, ut elephantis, multaque ex earum corporibus remedia morbis et vulneribus eligamus, sicut ex quibusdam stirpibus et herbis, quarum utilitates longinqui temporis usu et periclitatione percepimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 161:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION