라틴어 문장 검색

Utriusque victoriae quod quantumque gaudium fuerit, vel hinc aestimari potest, quod et Domitius Ahenobarbus et Fabius Maximus ipsis quibus dimicaverant locis saxeas erexere turres, et desuper exornata armis hostilibus tropaea fixerunt, cum hic mos inusitatus fuerit nostris.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ALLOBROGUM 6:1)
Et tribunus plebi Metellus exeuntem ducem hostilibus diris devoverat, et cum Zeugma transisset exercitus, rapta subitis signa turbinibus hausit Euphrates, et cum apud Nice-phorium castra posuisset, missi ab Orode rege legati nuntiavere, percussorum cum Pompeio foederum
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PARTHICUM 3:1)
ultimo non civicam modo, sed hostilem quoque rabiem supergressum est, cum armorum furor totius Italiae viribus niteretur, eo usque odiis saevientibus, donec deessent qui occiderentur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 5:1)
Hostile potius an civile dixerim nescio, quippe quod Lusitani Celtiberique Romano gesserint duce.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERTORIANUM 1:2)
Nihil hostile erat in Gallia;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 23:1)
Nec ulla re magis hostilium copiarum apparuit magni- tudo quam post victoriam.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM ANTONIO ET CLEOPATRA 7:1)
nam tu sola potes tranquilla pace iuvare mortalis, quoniam belli fera moenera Mavors armipotens regit, in gremium qui saepe tuum se reiicit aeterno devictus vulnere amoris, atque ita suspiciens tereti cervice reposta pascit amore avidos inhians in te, dea, visus eque tuo pendet resupini spiritus ore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 1:10)
cum labefactatus rigor auri solvitur aestu, tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:6)
sed ne res ipsa necessum intestinum habeat cunctis in rebus agendis et devicta quasi cogatur ferre patique, id facit exiguum clinamen principiorum nec regione loci certa nec tempore certo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 6:24)
Ipsius vero urbis nomen etiam doctissimis ignoratum est, caventibus Romanis ne quod saepe adversus urbes hostium fecisse se noverant idem ipsi quoque hostili evocatione paterentur, si tutelae suae nomen divulgaretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 5:1)
O felix una ante alias Priameia virgo, Hostilem ad tumulum Troiae sub moenibus altis Iussa mori.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 2:2)
Hostilem ad tumulum, et a modo, quod non minus acerbum est:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 2:4)
Namque ut opes mundo nimias fortuna subacto Intulit, et rebus mores cessere secundis, Praedaque et hostiles luxum suasere rapinae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:3)
venasque minaces Hostili de parte videt.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:55)
Idem pelago delatus iniquo Hostilem in terram, vacuisque mapalibus actus, Nuda triumphati iacuit per regna Iugurthae, Et Poenos pressit cineres.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION