라틴어 문장 검색

Nullum in terra principem seipso promptiorem aut obsequentiorem futurum, tam persona propria quam universis suis copiis et fortunis, ad bellum hoc sacrum ineundum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 4:2)
Nihilominus, nec rem nec seipsum deserendum putavit, quin viam quae una humanae menti pervia est tentaret atque iniret.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:14)
At vias non solum monstrare et munire, sed inire quoque consilium est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 26:1)
quibus multo satius et consultius foret diem praestolari, aut lumen accendere, et deinceps viam inire.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 185:5)
Et tamen (ut verum omnino dicamus) quemadmodum luci magnam habemus gratiam, quod per eam vias inire, artes exercere, legere, nos invicem dignoscere possimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 327:3)
Putant enim homines se pulchre philosophari, si asserant flammam ex forma elementi necessitate quadam donari locum ampliorem occupandi quam idem corpus expleverat cum subiret formam pulveris, atque inde sequi motum istum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 360:7)
Quin et non caret superstitione quandoque superstitionis fuga, cum se tanto saniorem et puriorem viam inire putent homines quanto a superstitionibus prius receptis longius deflexerint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:29)
Societates locuplent affatim si cautus adhibeatur delectus eorum quibuscum societas initur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 2:17)
Itaque quibus patria aut principes sui nimio plus chari exstiterunt, iidem nunquam fortunati fuerunt neque profecto esse possunt, quando enim cogitationes suas extra seipsum quis collocaverit viam suam bene inire nequit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVIII. [ = English XL] DE FORTUNA 2:15)
Quorum capreolus, fugiendo per auia solus, Foedus init, subitusque sinit, mox rete subiuit;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, X. De columba, mure, coruo, testudine et capreolo 11:13)
Sic tandem letus rex et pro uelle quietus Somnum rursus init, procul hinc ferus hostis ut iuit.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XV. De rege et duobus pulicibus 16:11)
Dumque fame, siti coruus, lupus, ursa, ministri Eius, tunc aeque premerentur nocte dieque, Hoc ineunt foedus, fallatur ut iste camelus;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXII. De camelo, coruo, lupo, ursa et leone 23:7)
Cum autem venisset tempus singularum per ordinem puellarum, ut intrarent ad regem, expletis omnibus, quae ad cultum muliebrem pertinebant, per menses duodecim; ita dumtaxat, ut sex mensibus oleo ungerentur myrrhino et aliis sex feminarum pigmentis et aromatibus uterentur,
(불가타 성경, 에스테르기, 2장12)
Et convivium fecerunt omnes gentes; rex autem et Aman, cum introisset regiam, cum amicis luxuriabatur.
(불가타 성경, 에스테르기, 3장15)
Igitur duodecimi mensis ?id est Adar ?tertia decima die, quando verbum et edictum regis explendum erat, et hostes Iudaeorum sperabant quod dominarentur ipsis, versa vice Iudaei superaverunt adversarios suos.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION