라틴어 문장 검색

Sequitur, ut de una reliqua parte honestatis dicendum sit, in qua verecundia et quasi quidam ornatus vitae, temperantia et modestia omnisque sedatio perturbationum animi et rerum modus cernitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 121:1)
si igitur non poterit sive causas defensitare sive populum contionibus tenere sive bella gerere, illa tamen praestare debebit, quae erunt in ipsius potestate, iustitiam, fidem, liberalitatem, modestiam, temperantiam, quo minus ab eo id, quod desit, requiratur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 155:3)
Haec autem scientia continentur ea, quam Graeci εὐταξίαν nominant, non hanc, quam interpretamur modestiam, quo in verbo modus inest, sed illa est εὐταξία, in qua intellegitur ordinis conservatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 183:2)
Sic fit, ut modestia haec, quam ita interpretamur, ut dixi, scientia sit opportunitatis idoneorum ad agendum temporum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 183:9)
Illud forsitan quaerendum sit, num haec communitas, quae maxime est apta naturae, sit etiam moderationi modestiaeque semper anteponenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 205:1)
Quo enim quis versutior et callidior, hoc invisior et suspectior est detracta opinione probitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 44:2)
Prima igitur commendatio proficiscitur a modestia cum pietate in parentes, in suos benivolentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 61:2)
Si vero inest in oratione mixta modestia gravitas, nihil admirabilius fieri potest, eoque magis, si ea sunt in adulescente.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 64:8)
Restat quarta pars, quae decore, moderatione, modestia, continentia, temperantia continetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 151:1)
fuit enim mirificus quidam in Crasso pudor, qui tamen non modo non obesset eius orationi, sed etiam probitatis commendatione prodesset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 122:2)
Et ut illa altera pars orationis, quae probitatis commendatione boni viri debet speciem tueri, lenis, ut saepe iam dixi, atque summissa, sic haec, quae suscipitur ab oratore ad commutandos animos atque omni ratione flectendos, intenta ac vehemens esse debet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 211:3)
quae quo maior est vis, hoc est magis probitate iungenda summaque prudentia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 55:3)
si probitas narrantis significabitur, si antiquitas, si memoria, si orationis veritas et vitae fides.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 9장 2:5)
Atqui id tibi, inquit Laelius, verendum est, si ea dixeris, quae contra iustitiam dici solent, ne sic etiam sentire videare, cum et ipse sis quasi unicum exemplum antiquae probitatis et fidei neque sit ignota consuetudo tua contrarias in partis disserendi, quod ita facillume verum inveniri putes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 10:3)
Si pudor quaeritur, si probitas, si fides, Mancinus haec attulit, si ratio, consilium, prudentia, Pompeius antistat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 39:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION