라틴어 문장 검색

Quare ne in infinitum ratio prodeat, confitendum est summum deum summi perfectique boni esse plenissimum;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 2:8)
Infinito, inquam, si quidem mihi pariter deum quoque, qui bonum est, continget agnoscere.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 1:5)
et esset, inquit, infiniti stuporis omnibusque horribilius monstris si, uti tu aestimas, in tanti uelut patris familias dispositissima domo uilia uasa colerentur, pretiosa sordescerent.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, I 1:9)
etenim si de prauitatis infortunio uera conclusimus, infinitam liquet esse miseriam quam esse constat aeternam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 1:15)
Prouidentia namque cuncta pariter quamuis diuersa quamuis infinita complectitur, fatum uero singula digerit in motum locis, formis ac temporibus distributa, ut haec temporalis ordinis explicatio in diuinae mentis adunata prospectum prouidentia sit, eadem uero adunatio digesta atque explicata temporibus fatum uocetur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 2:7)
Non enim totum simul infinitae licet uitae spatium comprehendit atque complectitur, sed futura nondum, transacta iam non habet.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 1:9)
Aliud est enim per interminabilem duci uitam, quod mundo Plato tribuit, aliud interminabilis uitae totam pariter complexum esse praesentiam, quod diuinae mentis proprium esse manifestum est. Neque deus conditis rebus antiquior uideri debet temporis quantitate sed simplicis potius proprietate naturae.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 2:2)
Quoniam uero manere non potuit, infinitum temporis iter arripuit eoque modo factum est ut continuaret eundo uitam cuius plenitudinem complecti non ualuit permanendo.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 2:4)
Quoniam igitur omne iudicium secundum sui naturam quae sibi subiecta sunt comprehendit, est autem deo semper aeternus ac praesentarius status, scientia quoque eius omnem temporis supergressa motionem in suae manet simplicitate praesentiae infinitaque praeteriti ac futuri spatia complectens omnia quasi iam gerantur in sua simplici cognitione considerat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 3:1)
Item, virtus finita non potest facere durationem infinitam, quia duratio non excedit virtutem facientem ipsam;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 4:1)
ergo individuum demonstratum esset ex infinitis causis generantibus:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 8:2)
quia, si generatio esset aeterna, tunc hoc individuum hominis praecederet aliud, et illud aliud, et sic in infinitum;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 8:3)
unum autem effectum esse ex infinitis causis agentibus est imposibile:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 8:4)
quoniam, si non sit primum agens vel movens, non est motus, quia primum movens est causa totius motus, ut scribitur II Metaphysicae, et de se patet, inter autem infinita agentia nullum potest esse primum;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 8:5)
infinita autem esse [simul] in actu est impossibile;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION