라틴어 문장 검색

Saltim alvi te et vesicae cogat necessitas, ut exeas foras, ut deseras in hac re, cum quo licentius quam cum germano, multo verecundius egisti cum marito.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:31)
atque utinam ritus veteres et publica saltem his intacta malis agerentur sacra!
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI169)
"votum miserabile, nec spes his saltem;"
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX70)
Latini quoque Tarquinios adserebant aemulatione et invidia, ut populus qui foris dominabatur saltim domi serviret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LATINUM 1:1)
Saevitum in urbes urbemque urbium Caralim, ut gens contumax vilisque mortis saltem desiderio patrii soli doma-retur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 35:3)
Certum est tamen ad profligandam provinciam maxime profecisse singularem ducis sanctitatem, quippe qui captivos pueros puellasque praecipuae pulchritudinis barbaris restitueret, ne in conspectum suum quidem passus adduci, ne quid de virginitatis integritate delibasse saltem oculis videretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 40:1)
Homines feros atque silvestres mireris ausos a scopulis suis saltem maria prospicere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM BALEARICUM 2:2)
Quid ad ius libertatis aequandae magis efficax quam ut senatu regente provincias ordinis equestris auctoritas saltem iudiciorum regno niteretur?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, DE LEGIBUS GRACCHANIS 4:1)
Aequiore animo utcumque ferrem, si plebei duces aut, si nobiles, mali saltem ducatum sceleri praebuissent.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 2:1)
et si plures peritos vel saltem amatores sui in convivii societate reppererit, sermonem de se patietur agitari:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 9:3)
Ex hoc te iam, improbe, regno Ille tuus saltem doceat discedere Sulla.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:24)
Mihi si merces erepta laborum est, His saltem longi, non cum duce, praemia belli Reddantur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:26)
Tum ne qua futuri Spes saltem trepidas mentes levet, addita fati Peioris manifesta fides, saperique minaces Prodigiis terras implerunt, aethera, pontum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:3)
Dux etiam votis hoc te, Fortuna, precatur, Quam retinere vetas, liceat sibi perdere saltem Italiam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:38)
Non ira saltem iuvenes, pietate remota, Stabitis?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION