라틴어 문장 검색

nam mellitus erat, suamque norat ipsa tam bene quam puella matrem, nec sese a gremio illius movebat, sed circumsiliens modo huc modo illuc ad solam dominam usque pipiabat.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 33)
tua nunc opera meae puellae flendo turgiduli rubent ocelli.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 39)
fulsere quondam candidi tibi soles, cum ventitabas quo puella ducebat amata nobis quantum amabitur nulla.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 82)
ibi illa multa tum iocosa fiebant, quae tu volebas nec puella nolebat.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 83)
vale, puella!
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 87)
" ego, ut puellae unum me facerem beatiorem, "non," inquam, "mihi tam fuit maligne, ut, provincia quod mala incidisset, non possem octo homines parare rectos.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 105)
" "Mane," inquii puellae, "istud quod modo dixeram, me habere, fugit me ratio:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 109)
Furi et Aureli, comites Catulli, sive in extremos penetrabit Indos, litus ut longe resonante Eoa tunditur unda, sive in Hyrcanos Arabasve molles, seu Sacas sagittiferosve Parthos, sive quae septemgeminus colorat aequora Nilus, sive trans altas gradietur Alpes Caesaris visens monimenta magni, Gallicum Rhenum, horribile aequor, ulti- mosque Britannos, omnia haec, quaecumque feret voluntas caelitum, temptare simul parati, pauca nuntiate meae puellae non bona dicta.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 111)
Cenabis bene, mi Fabulle, apud me paucis, si tibi di favent, diebus, si tecum attuleris bonam atque magnam cenam, non sine candida puella et vino et sale et omnibus cachinnis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 131)
nam unguentum dabo, quod meae puellae donarunt Veneres Cupidinesque, quod tu cum olfacies, deos rogabis totum ut te faciant, Fabulle, nasum.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 135)
Dianae sumus in fide puellae et pueri integri;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 341)
Dianam pueri integri puellaeque canamus.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 342)
quare, si sapiet, viam vorabit, quamvis candida milies puella euntem revocet manusque collo ambas iniciens roget morari, quae nunc, si mihi vera nuntiantur, illum deperit impotente amore:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 353)
ignosco tibi, Sapphica puella Musa doctior:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 355)
Annales Volusi, cacata charta, votum solvite pro mea puella:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 361)

SEARCH

MENU NAVIGATION