라틴어 문장 검색

Cum in cauo mucro est, ilico digiti subiecti partis alterius uncis simul et ferramentum id extrahunt et telum.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 8:4)
Tertium genus telorum est, quod interdum euelli debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 9:1)
Accedit uero aliquid difficultatis sub omni ictu, si telum uel ossi inhaesit uel in articulo se inter duo ossa demersit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 9:4)
et tunc uel manu uel forfice telum extrahendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 10:2)
Vix umquam ita telum non sequitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 10:4)
quibus extentis laxius inter ossa spatium est, ut sine difficultate telum recipiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 11:2)
Illud uidendum est, sicut in aliis locis posui, ne quis neruus aut uena aut arteria a telo laedatur, dum id extrahitur, eadem scilicet ratione, quae supra posita est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 11:3)
At si uenenato quoque telo quis ictus est, isdem omnibus, si fieri potest, etiam festinantius actis, adicienda curatio est, quae uel epoto ueneno, uel a serpente ictis adhibetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 12:1)
Vulneris autem ipsius extracto telo medicina non alia est, quam quae esset, si corpore icto nihil inhaesisset;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 12:2)
et protinus considerandum est, lapide an ligno an ferro an alio telo percussus sit, et hoc ipso leui an aspero, mediocri an uastiore, uehementer an leuiter, quia quo mitior ictus fuit, eo facilius os ei restitisse credibile est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 2:2)
adeo ut acuto quoque, quam retuso telo, vulnerari commodius sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 11:3)
Si id dubium est, et ex acuto telo plaga est, ea transversa commodior est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 62:3)
Dixi de iis vulneribus, quae maxime per tela inferuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 2:1)
Nam venter saepe etiam telo perforatur, prolapsaque intestina conduntur, et oras vulneris suturae comprehendunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 7:8)
Tela quoque, quae illata corporibus intus haeserunt, magno negotio saepe ejiciuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION