라틴어 문장 검색

Et in territorio Cumetensi Italiae civitatis in vico Grabadona in ecclesia sancti Iohannis baptistae imago sanctae Mariae puerum Iesum gremio continentis ac magorum munera offerentium in absida eiusdem ecclesiae depicta et ob nimiam vetustatem obscurata et pene abolita tanta claritate per duorum dierum spatia effulsit, ut omnem splendorem novae picturae suae vetustatis pulchritudine cernentibus penitus vincere videretur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 295:3)
In cuius locum cum duo per contentionem populi fuissent electi, Eugenius tamen archipresbyter tituli sanctae Sabinae vincente nobilium parte subrogatus atque ordinatus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 298:3)
Et facta congressione apud Timiomum nobiliter eos vicisset, nisi contigisset Hugonem filium suum ibi ruere.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 10:2)
Wido comes vicit totam Brittanniorum provintiam, quod numquam antea fuerat.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 18:4)
summos uincere parua pudet.
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et mure 20:7)
Sit tamen esse decus, sit laus sic uincere, laus hec Et decus hoc minimo fiet ab hoste minus.
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et mure 20:11)
De precio uicti pendet uictoria.
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et mure 20:12)
uictor Tantus erit, uicti gloria quanta fuit.
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et mure 20:13)
Omnes uincit opes securam ducere uitam.
(ANONYMUS NEVELETI, De agno et lupo 29:11)
morituros uiuere uidi Spe duce, uicturos spe moriente mori.
(ANONYMUS NEVELETI, De leporibus et ranis 31:16)
sic uiuit, ut ipsam Vincat uita necem, plus nece cladis habens.
(ANONYMUS NEVELETI, De filomena et accipitre 48:12)
uicta subit castra doloris amor.
(ANONYMUS NEVELETI, De uiro et uxore 52:10)
In stomachi fundo torpet obitque calor, Victa fame natura fugit, uis arida fauces Obserat et solitum non sinat ire cibum.
(ANONYMUS NEVELETI, De uentre et membris 59:9)
Est equiti fedum, quod stet, quod pugnat, arator, Seque putat uictum, ni cito uincat eum.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:35)
Gaudet eques uicisse putans, spernitque bubulcum, Sudoremque suum tergit ab ore suo.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:43)

SEARCH

MENU NAVIGATION