라틴어 문장 검색

est hederae vis multa, qua crinis religata fulges, ridet argento domus, ara castis vincta verbenis avet immolato spargier agno;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 112)
Nox erat et caelo fulgebat Luna sereno inter minora sidera, cum tu, magnorum numen laesura deorum, in verba iurabas mea, artius atque hedera procera adstringitur ilex lentis adhaerens bracchiis;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 151)
sed fulgente trahit constrictos gloria curru non minus ignotos generosis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate8)
hanc communem omnium legem leviter adornabit ut iustam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 53:1)
cultu vero atque ornatu se quoque commendat ipse qui dicit et in ceteris iudicium doctorum, in hoc vero etiam popularem laudem petit, nec fortibus modo, sed etiam fulgentibus armis proeliatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 66:3)
sicut vestibus quoque non purpura coccoque fulgentibus illa aetas satis apta sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 32:3)
Quomodo fulmini, etiam cum latissime percussit ac fulsit, per exiguum foramen est reditus, sic animo, qui adhuc tenuior est igne, per omne corpus fuga est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 8:4)
Hoc laboramus errore, sic nobis imponitur, quod neminem aestimamus eo, quod est, sed adicimus illi et ea, quibus adornatus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 32:1)
Quid loquar marmora, quibus templa, quibus domus fulgent ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 25:5)
Quod non eo magis adgrediatur et quatiat, quo speciosius fulget ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 4:4)
non est minor, sed minus fulget.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 18:2)
Stupebam, ubi aliquid ex illis alio atque alio loco fulserat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 14:3)
Deinde in ipsas domos" inpenditur cura, ut in laxitatem ruris excurrant, ut parietes advectis trans maria marmoribus fulgeant, ut tecta varientur auro, ut lacunaribus pavimentorum respondeat nitor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 9:3)
Si nobis animum boni viri liceret inspicere, o quam pulchram faciem, quam sanctam, quam ex magnifico placidoque fulgentem videremus, hinc iustitia, illinc fortitudine, hinc temperantia prudentiaque lucentibus !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 3:1)
signum recursus regia ut fulsit rate et clara laetum remigem monuit tuba, aurata primas prora designat vias aperitque cursus, mille quos puppes secent.
(세네카, 아가멤논 10:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION