라틴어 문장 검색

Ipse autem excepto cantandi uel legendi munere, et aliud in mandatis ab apostolico papa acceperat, ut, cuius esset fidei Anglorum ecclesia, diligenter edisceret, Romamque rediens referret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVI [XVIII].12)
excepto, quod etiam ipse in his non parua ex parte esset inbutus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 1:5)
Item, Capitula lectionum in totum nouum testamentum, excepto euangelio.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIV. 4:4)
ei in utrumque mare vergentes incoluere urbibus duodenis terras, prius cis Appenninum ad inferum mare, postea trans Appenninum totidem, quot capita originis erant, coloniis missis, quae trans Padum omnia loca, excepto Venetorum angulo qui sinum circumcolunt maris, usque ad Alpes tenuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 378:1)
Cylindrvs Bene opsonavi atque ex mea sententia, bonum anteponam prandium pransoribus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 21)
quodque ad ludorum curatores attinet, ne palma detur quoiquam artifici iniuria neve ambitionis causa extrudantur foras, quo deteriores anteponantur bonis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, PROLOGVS18)
exsistit autem hoc loco quaedam quaestio subdifficilis, num quando amici novi, digni amicitia, veteribus sint anteponendi, ut equis vetulis teneros anteponere solemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 86:1)
Si enim plus minusve aliud invenitur, excepto hoc quod genuit Pater Filium, et excepto hoc quod Filius non ex semetipso natus est, sed de Patre natus est, proprie aut invidens aut impotens Pater, insuper etiam temporalis agnoscitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:22)
Si enim plus minusve aliud invenitur, excepto hoc quod genuit Pater Filium, et excepto quod Filius non ex semetipso natus est, sed de Patre, aut invidens aut impotens Pater, insuper etiam temporalis agnoscitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:33)
cumque eorum utrumque per se expetendum esse dixissent, virtutes quoque utriusque eorum per se expetendas esse dicebant, cum animum infinita quadam laude anteponerent corpori, virtutes quoque animi bonis corporis anteponebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 23:4)
ut, si cothurni laus illa esset, ad pedem apte convenire, neque multi cothurni paucis anteponerentur nec maiores minoribus, sic, quorum omne bonum convenientia atque oportunitate finitur, nec plura paucioribus nec longinquiora brevioribus anteponent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 60:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION