라틴어 문장 검색

isque per fora conciliabulaque edixit ut conquisitio volonum fieret iique ad signa reducerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 326:2)
de quorum precibus quam postulatis magis consilio habito Marcellus ex omnium sententia edixit militibus ne quis liberum corpus violaret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 380:1)
matrem eius quondam pro pupillo eo procurantem familiare ostentum, cum respondisset haruspex summum quod esset imperium Capuae perventurum ad eum puerum, nihil ad eam spem adgnoscentem dixisse ferunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 88:1)
diemque comitiis consules edixerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 255:2)
ea prodigia hostiis maioribus sunt procurata, et obsecratio in unum diem populo indicta et novemdiale sacrum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 329:2)
Laevinus veris principio a Corcyra profectus navibus superato Leucata promunturio cum venisset Naupactum, Anticyram inde se petiturum edixit, ut praesto ibi Scopas Aetolique essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 369:1)
Itaque consul ex auctoritate senatus pro contione edixit qui, quorum opera id conflatum incendium, profiteretur, praemium fore libero pecuniam, servo libertatem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 386:1)
in quam rem cum neque hominum satis, nec ex qua pararentur stipendiumque acciperent pecuniae quicquam ea tempestate in publico esset, edixerunt consules ut privati ex censu ordinibusque, sicut antea, remiges darent cum stipendio cibariisque dierum triginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 488:1)
eos publicos fore populi Romani edixit, cum spe propinqua libertatis, si ad ministeria belli enixe operam navassent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 659:2)
his ita incohatis refectisque quae quassata erant muri, dispositisque praesidiis ad custodiam urbis, Tarraconem est profectus, a multis legationibus protinus in via aditus, quas partim dato responso ex itinere dimisit, partim distulit Tarraconem, quo omnibus novis veteribusque sociis edixerat conventum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 724:1)
haec prodigia hostiis maioribus procurata decreto pontificum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 55:1)
ipse comitia in quem diem primum potuit edixit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 78:1)
prodigia quoque, priusquam ab urbe consules proficiscerentur, procurari placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 164:1)
ea prodigia hostiis maioribus procurata, et supplicatio circa omnia pulvinaria, obsecratio in unum diem indicta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 169:1)
et ut postero die omnes, pedites equites, armati adessent edixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 207:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION