라틴어 문장 검색

murice Baiano melior Lucrina peloris,ostrea Circeis, Miseno oriuntur echini,pectinibus patulis iactat se molle Tarentum.
(호라티우스의 풍자, 2권, 04장24)
'quando pauperiem missis ambagibus horres,accipe qua ratione queas ditescere.
(호라티우스의 풍자, 2권, 05장6)
Iam lassus tortor suspirabat in gemitum nec erat novo vulneri locus, iam victa saevitia corpus, quod laniarat, horrebat:
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 6:6)
Squalidi capitis horret inculta caesaries?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 10:18)
Horrebam sacco membra deformis, squalida cutis situm Aethiopicae carnis adduxerat.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 7:3)
Neque vero moneo, ne de divitiis glorieris, ne de generis nobilitate te iactes, ne te ceteris praeferas:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 21:28)
Si quando in memet reversus prophetam legere coepissem, sermo horrebat incultus, et quia lumen caecis oculis non videbam, non oculorum putabam culpam esse, sed solis.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:4)
Quid ergo necesse est nos iactare pudicitiam, quae sine comitibus et adpendiculis suis, continentia et parcitate, fidem sui facere non potest?
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 5:14)
Ego carnis bona, quae semper et ipse contempsit, in animae laudibus non requiram nee me iactabo de genere, id est de alienis bonis, eum et Abraham et Isaae, sancti viri, Ismahelem et Esau peccatores genuerint et a regione Iephte in catalogo iustorum apostoli voce numeratus de meretrice sit natus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 8:2)
quo suscepto Croesi opes et Darii divitias se vicisse iactabat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 11:6)
Non calamitates miserorum, sed fragilem humanae condicionis narro statum - horret animus temporum nostrorum ruinas prosequi - viginti et eo amplius anni sunt, quod inter Constantinopolin et Alpes Iulias cotidie Romanus sanguis effunditur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 16:8)
et totam Fabiorum gentem proferret in medium, diceret pugnas, describeret proelia et per tantae nobilitatis gradus Fabiolam venisse iactaret, ut, quod in virga non poterat, in radicibus demonstrareret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 2:15)
"et quomodo tam longe in me iactas oculos tuos?"
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 8:3)
Ipsum iactant adsidere lectulo, obstetrices adhibere languenti, portare matulam, calefacere lintea, plicare fasciolas.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 8:12)
nam lora tenebat ipse, lacernatae cum se iactaret amicae.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I20)

SEARCH

MENU NAVIGATION