라틴어 문장 검색

Diversae nobilium philosophorum sententiae de genere ac natura voluptatis;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, V 1:1)
DE voluptate veteres philosophi diversas sententias dixerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, V 2:1)
Epicurus voluptatem summum bonum esse ponit, eam tamen ita definit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, V 3:1)
Speusippus vetusque omnis Academia voluptatem et dolorem duo mala esse dicunt opposita inter sese, bonum tamen esse quod utriusque medium foret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, V 5:1)
Zeno censuit voluptatem esse indifferens, id est neutrum, neque bonum neque malum, quod ipse Graeco vocabulo ἀδιάφορον appellavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, V 6:1)
Critolaus Peripateticus et malum esse voluptatem ait et multa alia mala parere ex sese, iniurias, desidias, obliviones, ignavias.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, V 7:1)
Plato ante hos omnis ita varie et de voluptate disseruit, ut cunctae istae sententiae quas exposui videantur ex sermonum eius fontibus profluxisse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, V 8:1)
nam proinde unaquaque utitur, ut et ipsius voluptatis natura fert, quae est multiplex, et causarum quas tractat, rerumque quas efficere vult ratio desiderat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, V 8:2)
Sed enim quod substituit pro eo, quod omiserat, non abest quin iucundius lepidiusque sit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 6:1)
Sed enim, cum eadem ipsa verba saepius petentibus nobis lectitarentur, admoniti a Castricio sumus ut consideraremus quae vis quodve emolumentum eius sententiae foret, neque pateremur ut aures nostrae cadentis apte orationis modis eblanditae animum quoque nobis voluptate inani perfunderent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XIII 6:1)
Vidistis, inquit Taurus, non sane iucundum spectaculum, sed cognitu tamen utile, congredientes conpugnantesque philosophum et dolorem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 4:2)
Propterea voluptas quoque et dolor, quod ad ipsum bene beateque vivendi pertinet, et in mediis relicta et neque in bonis neque in malis iudicata sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 8:8)
quae dura et acerba nascuntur, post fiunt mitia et iucunda;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, II 6:2)
Firmum, inquit, hercle vinum et iucundum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, V 9:2)
Quod a scriptoribus elegantissimis maior ratio habita sit sonitus vocum atque verborum iucundioris, quae a Graecis εὐφωνία dicitur, quam regulae disciplinaeque quae a grammaticis reperta est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION