라틴어 문장 검색

Iubila et laetare, filia Sion, quia ecce ego venio et habitabo in medio tui, ait Dominus.
(불가타 성경, 즈카르야서, 2장14)
Quis enim despexit diem initiorum parvorum? Et laetabuntur et videbunt lapidem stanneum in manu Zorobabel. Septem illae oculi sunt Domini, qui discurrunt in universa terra".
(불가타 성경, 즈카르야서, 4장10)
Sanctificatio eius desolata est sicut solitudo, dies festi eius conversi sunt in luctum, sabbata eius in opprobrium, honor eius in nihilum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장39)
Secundum gloriam eius multiplicata est ignominia eius, et sublimitas eius conversa est in luctum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장40)
Et cognovit Matthathias et amici eius et luctum habuerunt super eos valde;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장39)
Et sancta tua conculcata sunt et contaminata, et sacerdotes tui in luctu et humiliatione;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장51)
Et laetatus est populus valde; et egerunt diem illam in laetitia magna
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장48)
Et conversae sunt nuptiae in luctum, et vox musicorum ipsorum in lamentum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장41)
Laetamur itaque de gloria vestra.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장12)
illi autem venerunt omnes cum pace in terram Iudae et planxerunt Ionathan et eos, qui cum ipso fuerant, et timuerunt valde; et luxit Israel luctu magno.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장52)
Fecit pacem super terram, et laetatus est Israel laetitia magna.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장11)
Qui autem cum Maccabaeo erant laetantes obsederunt munitionem diebus quattuor.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장33)
Tum illa propius accedens in extrema lectuli mei parte consedit meumque intuens uultum luctu grauem atque in humum maerore deiectum his uersibus de nostrae mentis perturbatione conquesta est:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 2:8)
Si enim cuius oriundo sis patriae reminiscare, non uti atheniensium quondam multitudinis imperio regitur, sed eis koiranos estin, eis basileus, qui frequentia ciuium non depulsione laetetur, cuius agi frenis atque obtemperare iustitiae libertas est. An ignoras illam tuae ciuitatis antiquissimam legem qua sanctum est ei ius exsulare non esse quisquis in ea sedem fundare maluerit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 1:6)
Quid est igitur, o homo, quod te in maestitiam luctumque deiecit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION