라틴어 문장 검색

is igitur cum forte in ciuitatem sese reciperet et rure suo suburbano rediret, aspexit in pomoeriis ciuitatis funus ingens locatum plurimos homines ingenti multitudine, qui exequias uenerant, circumstare, omnis tristissimos et obsoletissimos uestitu.
(아풀레이우스, 플로리다 19:3)
Emergo laetus atque alacer insperato gaudio perfusus, et
(아풀레이우스, 변신, 1권 15:8)
Commodum cubueram, et ecce Fotis mea, iam domina cubitum reddita, laeta proximat rosa serta et rosa soluta in sinu tuberante:
(아풀레이우스, 변신, 2권 16:1)
Sic pudenter allocutus et paulisper hilare vultu renidens, quantumque poteram laetiorem me refingens, comiter abeuntes magistratus appello.
(아풀레이우스, 변신, 3권 11:1)
non enim laeta facie nec sermone dicaculo, sed vultuosam frontem rugis insurgentibus asseverabat.
(아풀레이우스, 변신, 3권 12:2)
"Verum cum tristis inde discederem, conspicio quendam forficulis attondentem caprinos utres;"
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:23)
"Ut ego quamvis ipsius aquilae sublimis volatibus toto caelo pervius et supremi Iovis certus nuntius vel laetus armiger, tamen non ad meum nidulum post illam pinnarum dignitatem subinde devolem!"
(아풀레이우스, 변신, 3권 20:3)
His inhians et spe salutis alacer ac laetus propius accessi, dumque iam labiis undantibus affecto, consilium me subiti longe salubrius, ne si rursum asino remoto prodirem in Lucium, evidens exitium inter manus latronum offenderem vel artis magicae suspectione vel indicii futuri criminatione.
(아풀레이우스, 변신, 3권 26:7)
Ergo igitur cum in isto cogitationis salo fluctuarem, aliquanto longius video frondosi nemoris convallem umbrosam, cuius inter varias herbulas et laetissima virecta fulgentium rosarum mineus color renidebat:
(아풀레이우스, 변신, 4권 2:1)
"Rex, olim beatus, affatu sanctae vaticinationis accepto pigens tristisque retro domum pergit suaeque coniugi praecepta sortis enodat infaustae."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:39)
"sed dirae sortis iam urget taeter effectus, iam feralium nuptiarum miserrimae virgini choragium struitur, iam taedae lumen atrae fuliginis cinere marcescit, et sonus tibiae zygiae mutatur in querulum Lydii modum, cantusque laetus hymenaei lugubri finitur ululatu, et puella nuptura deterget lacrimas ipso suo flammeo."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:41)
"Sic affectae domus triste fatum cuncta etiam civitas congemebat, luctuque publico confestim congruens edicitur iustitium."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:42)
"Gratias egit marito, iamque laetior Sed prius inquit Centies moriar quam tuo isto dulcissimo connubio caream:"
(아풀레이우스, 변신, 5권46)
"Sed et tectum inquit Et Larem nostrum laetae succedite, et afflictas animas cum Psyche vestra recreate."
(아풀레이우스, 변신, 5권59)
"Nuntio Psyche laeta florebat et divinae subolis solacio plaudebat et futuri pignoris gloria gestiebat et materni nominis dignitate gaudebat:"
(아풀레이우스, 변신, 5권95)

SEARCH

MENU NAVIGATION