라틴어 문장 검색

Ut nuptiarum dictus advenit dies, Amans dolorem quia non poterat perpeti, Maerens propinquos contulit se in hortulos, Quos ultra paulo villa splendida divitis Erat acceptura virginem e matris sinu, Parum ampla in urbe visa quod fuerat domus.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Duo iuvenes sponsi dives et pauper: Fortunam interdum praeter spem hominibus favere.3)
Dices tristia et miseranda, dignum tamen illum qui haec ipsa studia incesti scelere macularit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 4:1)
hi suum casum, illi suorum miserabantur;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 14:4)
quin etiam - foedum miserandumque dictu - dentes lavandos fricandosque praebebat.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 9:2)
Adspice, ut auritus miserandae sortis asellus Adsiduo domitus verbere lentus eat!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 711)
Tuque laborantes utero miserata puellas, Quarum tarda latens corpora tendit onus, Lenis ades precibusque meis fave, Ilithyia!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1310)
ille tibi exequias et magni funus honoris fecit et in gelidos versit amoma sinus, diluit et lacrimis maerens unguenta profusis ossaque vicina condita texit humo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 923)
iudice te mercede caret per seque petenda est externis virtus incomitata bonis, turpe putas abigi, quia sit miserandus, amicum, quodque sit infelix, desinere esse tuum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 313)
"nec tamen ut primus maere mala talia passus:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권274)
illa etiam Iunonem adiit, miserataque nuptas
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권380)
Sollertique viro , lacerae quem fracta tenentem Membra ratis Semeles est miserata soror . Vel tua , ne poenae genus hoc cognoverit unus, Viscera diversis scissa ferantur equis :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 13:6)
Quis tibi, si sine me fatis erepta fuisses, nunc animus, miseranda, foret?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 38:7)
Talia maerentem stellatus submovet Argus ereptamque patri diversa in pascua natam abstrahit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 66:1)
ego te, miseranda, peremi, in loca plena metus qui iussi nocte venires, nec prior huc veni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 12:4)
At Venus, inmeritae neptis miserata labores, sic patruo blandita suo est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 49:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION