라틴어 문장 검색

illa nihil gavisa locis, sed coepta fatigat pectore consilia et sollers pietate magistra longaevum Chirona petit, domus ardua montem perforat et longo suspendit Pelion arcu;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권43)
ipsa quoque et validos proferre modestius artus et tenuare rudes attrito pollice lanas demonstrat reficitque colos et perdita dura pensa manu;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권239)
tamen ille modeste incohat, ambiguus paulum propiorque coacto:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권44)
ponunt hic lassa furorem aequora, et insani spirant clementius austri, hic praeceps minus audet hiems, nulloque tumultu stagna modesta iacent dominique imitantia mores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis15)
Psittace, dux volucrum, domini facunda voluptas, humanae sollers imitator, psittace, linguae, quis tua tam subito praeclusit murmura fato?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Psittacus eiusdem1)
tenor idem animo moresque modesti fortuna crescente manent, fovet anxia curas coniugis hortaturque simul flectitque labores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam43)
"atque illum sollers deprendere semper fama duces tumidum narrat raptoque superbum difficilemque tibi:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권129)
sollers tibi cura futuri, Amphiarae, datur, iuxtaque Amythaone cretus iam senior - sed mente viret Phoeboque - Melampus adsociat passus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권168)
Ingemit, et paulum fletu cunctata modesto Lemnias orsa refert:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권14)
Dixerat, et tandem cunctante modestior ira ille refert:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권259)
"hi questus, haec est bona causa modesti exsulis?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권192)
Nam et si qui modeste et probe spectaculis fruitur pro dignitatis vel aetatis vel etiam naturae suae condicione, non tamen immobilis animi est et sine tacita spiritus passione.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 15장 2:6)
seu mala commemoret de prauis, nihilominus religiosus ac pius auditor siue lector deuitando quod noxium est ac peruersum, ipse sollertius ad exsequenda ea, quae bona ac Deo digna esse cognouerit, accenditur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 1:4)
Utebantur eo tempore duce Ambrosio Aureliano, uiro modesto, qui solus forte Romanae gentis praefatae tempestati superfuerat, occisis in eadem parentibus regium nomen et insigne ferentibus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVI. 1:1)
Quo adhuc in transmarinis partibus propter ordinationem demorante, imitatus industriam filii rex Osuiu misit Cantiam uirum sanctum, modestum moribus, scripturarum lectione sufficienter instructum, et ea, quae in scripturis agenda didicerat, operibus solerter exsequentem, qui Eburacensis ecclesiae ordinaretur episcopus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVIII.5)

SEARCH

MENU NAVIGATION